MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur, quod in actu contemplationis.
1.Dicit enim Isaias : In silentio et spe erit fortitudo vestra . Sed Domina nostra maxime Indigebat fidei fortitudine. Ergo debuit esse in silentio et spe : et hoc est esse in contemplatione : ergo fuit in contemplatione.
2. Item, Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus . Per hoc tangitur status contemplationis. Ergo illi ad quos fit locutio Domini, debent esse in statu contemplationis.
3. Item, Sedebit solitarius, ei iacebit, quia levavit super se . Ex hoc sic arguimus : movens non quocumque modo se habens movet, neque mobile quocumque modo se habens movetur : quia oportet utriusque esse approximationem : sed
Dominus appropinquavit beatissimae Virgini descendendo : ergo Ipsa obviare debuit ascendendo : ergo debebat sic levare se supra se : et hoc per contemplationem : ergo debuit esse in. contemplatione.
4. Item, Philosophus septimo Physicorum : " Anima sedendo et quiescendo fit prudens. " Sed beatissima Virgo debebat hic fieri Virgo prudentissima, utpote mater ipsius sapientiae. Ergo congruebat ei sedere et quiescere, et hoc est esse In contemplatione.
5. Item, Nobilissima operatio congruebat nobilissimo statui : sed haec fuit nobilissima operatio, scilicet conceptio Filii Dei : ergo fieri debuit in nobilissimo statu : ergo in contemplatione.
6. Item, Si. substantia super substantiam, et potentia super potentiam, et actus super actum : sed. in hac annuntiatione beatissima Virgo in substantia elevabatur ad summam propinquitatem cum Deo : nisi enim Deus fieret, non poterat altius elevari quam quod esset mater Dei : ergo si substantia elevabatur ad summum, tunc potentia et operatio debuerunt elevari in summum : ergo ipsa debuit esse in altissimo statu contemplationis.
7. Item, Dantis et recipientis debet esse ad invicem conversio : anima autem duas facies habet secundum rationem : portionem superiorem, et inferiorem : inferiorem quae temporalibus pertractandis intendit, superiorem vero quae aeternis consulendis inhaereat : ergo si Dei et beatissimae Virginis tamquam dantis et recipientis debet esse ad invicem conversio, necesse est ut secundum illam partem operetur secundum quam ad Deum convertitur : ergo fuit in contemplatione.