Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De distinctione autem et numero Sacramentorum novae legis hoc tenendum est, quod ipsa sunt septem secundum correspondentiam ad gratiam septiformem , quae per septenarium temporis nos reducit ad principium, quietem et circulum aeternitatis, sicut ad octavam resurrectionis universalis .
Horum vero Sacramentorum ianua est baptismus, deinde confirmatio, eucharistia, poenitentia, unctio extremi, ordo et matrimonium, quod licet ultimo collocetur propter morbum concupiscentiae annexum, ipsum tamen fuit ante omnia introductum in paradiso etiam ante peccatum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Christus Dominus, Verbum incarnatum, cum sit Dei virtus et sapientia et misericordia nostra: sic potenter. sic sapienter, sic clementer, sic decenter sua debet instituere Sacramenta in lege gratiae, ut nihil prorsus desit curationi nostrae, quantum competit statui praesentis vitae. Ad perfectam autem curationem aegritudinis concurrunt haec tria, scilicet expulsio aegritudinis, introductio sanitatis et conservatio introductae salutis . - Primum igitur, quoniam ad perfectam curationem perfecta et universalis requiritur morbi expulsio: et morbus est septiformis, triplex culpabilis, scilicet culpa originalis, mortalia et venialis: et quadruplex poenalis, scilicet ignorantia, malitia, infirmitas et concupiscentia: et "non sanat oculum quod sanat calcaneum ", sicut dicit Hieronymus : hinc est, quod oportuit, adhiberi contra haec septenarium medicamentorum ad hunc septiformem morbum plenius expellendum, scilicet contra originalem baptismum, contra mortalem poenitentiam, contra venialem unctionem extremam, contra ignorantiam ordinem, contra malitiam eucharistiam, contra infirmitatem confirmationem, et contra concupiscentiam matrimonium, quod eam temperat et excusat.
Rursus, quia perfecta curatio non potest esse sine restitutione integrae sanitatis: et sanitas animae integra consistit in usu septem virtutum, trium scilicet theologicarum et quatuor cardinalium: hinc est, quod ad harum usum sanum restituendum institui oportuit septiforme Sacramentum. Nam baptismus sanando disponit ad fidem, confirmatio ad spem, eucharistia ad caritatem, poenitentia ad iustitiam, unctio extrema ad perseverantiam, quae est fortitudinis complementum et summa , ordo ad prudentiam , matrimonium ad temperantiam conservandam, quam maxime persequitur infirmitas carnis, sed honestas remediat nuptiarum.
Postremo, quoniam perfecta curatio esse non potest sine conservatione salutis introductae; et salus introducta conservari non potest in conflictu certaminis nisi in acie Ecclesiae, quae est terribilis ut castrorum acies ordinata ; et hoc quidem fit per septiformis gratiae armaturam: hinc est, quod necesse est, septem esse Sacramenta. Nam ut haec acies sit perfecte et continue comminuta: cum constet ex partibus corruptibilibus, indiget Sacramentis muenientibus, relevantibus et renovantibus: munientibus pugnantes, relevantibus cadentes et renovantibus morientes. Sacramentum antem muniens aut munit ingredientes, et sic est baptismus: aut stantes, et sic est confirmatio: aut exeuntes, et sic est extrema unctio. - Sacramentum vero relevans ant relevat a casu veniali, et sic est eucharistia: aut a mortali, et sic est poenitentia.
Sacramentum autem renovans aut renovat in esse spirituali, et sic est unio, cuius est administrare Sacramenta: aut in esse naturali, et sic est matrimonium, quod quia renovat multitudinem in esse naturae, quod est omnium fundamentum, ideo primo fuit ante omnia introductum: licet propter morbum concupiscentiae annexum, et quia minime est sanctificativum, quamvis significatione sit Sacramentum magnum , inter medicamenta spiritualia ultimo collocetur et locum sortiatur extremum. Unde quia baptismus est ingredientium , confirmatio pugnantium, eucharistia vires resumentium, poenitentia resurgentium, extrema unctio exeuntium, ordo novos milites introducentium, matrimonium novos milites praeparantium; patet ex his sufficientia et ordo medicamentorum sacramentalium et armorum.