IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit nullum fuisse medium quod inter naturam assumptam et Verbum, quia cum natura in se immediate sit personabilis, similiter erit personabilis in alio ; admittit tamen animam dici posse medium quo, respectu naturae assumptae, quia est formalis ratio ejus.
Ideo quantum (g) ad istum articulum potest distingui de medio. Sicut enim inter agens et actum vel effectum aliquid potest poni medium, vel ut quod, sicut agens proximum inter agens remotum et effectum, vel ut quo, sicut forma agentis, ita inter recipiens et receptum potest poni duplex medium, scilicet quod et quo. Sicut enim aliquid potest esse alicui ratio agendi, ita aliquid potest esse alicui ratio recipiendi. Et illud respectu receptionis accidentis potest esse quandoque propria forma recipientis, sicut subjectum per propriam formam, ut per rationem propriam recipiendi, recipit primo propriam passionem.
Ad propositum potest dici, quod in ista passiva assumptione naturae humanae ad Verbum, nullum fuit medium quod, inter Verbum et ipsam naturam, sed tota natura fuit sic immediate assumpta, quod probatur sic: Quod est in se primo personabile, si sibi dimitteretur,
hoc in alio primo personatur quando assumitur, quia personalitas divina supplet personalitatem propriam ; tota natura est primo et immediate hoc modo personabilis in se, si sibi dimittatur, et non pars vel partes ; igitur, etc. Probatio majoris, quia in eodem instanti naturae, in quo in se personaretur, si sibi dimitteretur, personatur in alio vel ab alio, quia nec ante illud instans est natum assumi, quia non prius fuit natura singularis, nec post illud instan sassumitur, quia tunc esset persona in se. Minor probatur, quia in eodem instanti naturae, in quo materia praecedit totum vel forma, neutrum natum est esse persona, sed tunc primo, quando ex istis unitis est tota natura, tunc ipsa tota est persona in se, si non impediatur ab assumente.
Secundo modo (h) loquendo de medio, scilicet quo, potest concedi quod anima est medium in ista assumptione, et hoc respectu totius, quia est formalis ratio hujus naturae, qua haec natura est unibilis, sicut ipsa est, qua formaliter homo est risibilis, non tantum ut principium effectivum, sed ut subjectum proximum. Et sicut est forma ipsius subjecti, ita potest esse forma constituens hanc naturam, et tamen est toti naturae ratio propria recipiendi istam unionem, quia est ratio propria constituens ipsum totum receptivum hujus unionis. Nec propter hoc oportet animam primo assumi ut quod, sicut nec ipsa est risibilis ut quod, licet ipsa sit quo homo est risibilis.
Et propter istam rationem mediandi, vere potest dici assumi tota natura per animam, ita quod ly per, licet respectu praedicati dicat circumstantiam causae quasi materialis, tamen respectu ejus, quod determinatur per ipsum, dicit causam formalem, sicut et hoc, homo per animam rationalem est risibilis, notatur forma subjecti esse quasi materiale respectu praedicati. Hoc etiam modo potest concedi, quod anima mediat inter carnem et Verbum, quia anima est forma naturae totalis primo assumptae, cujus naturae caro est pars, et ideo illud quo tota natura est assumptibilis et assumpta est, quo caro suo modo est assumptibilis et assumpta.
Sed hic est unum dubium quantum ad primum membrum distinctionis, quid sit ista natura, quae primo dicitur assumi, an scilicet sit aliquod ens aliud a partibus. Commentator 1. Physic. comm. 17. videtur dicere quod totum, licet sit aliud a partibus, sive a qualibet parte seorsum, non tamen ab omnibus partibus simul ; et si ita esset, cum ista assumptio realis non sit nisi rei, nihil aliud esset totum assumi quam omnes partes assumi. Si etiam sit aliud ens ab eis, dubium est, an sit alia entitate positiva absoluta vel relativa. Et tertio, an sit aliqua forma alia a forma, quae est pars totius.