Hieronymus. Post consummationem crucis, gloria resurrectionis ostenditur, ut non timerent opprobria crucis qui oculis suis visuri erant gloriam resurrectionis futurae; unde dicitur et post dies sex assumpsit iesus Petrum, et Iacobum, et ioannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. Chrysostomus in Marc. Et in Matth..
Quod autem Lucas dicit post octo dies, non contrariatur huic: Lucas enim et diem quo christus praedicta locutus fuerat, et diem in quo eos assumpsit, numeravit. Ideo autem post sex dies eos assumpsit, ut vehementiori repleti desiderio in horum dierum spatio vigilanti et sollicita mente, ea quae videbant attenderent.
Theophylactus. Assumpsit autem tres vertices apostolorum: Petrum tamquam confitentem et diligentem, ioannem tamquam dilectum, Iacobum vero tamquam altivocum et theologum. Intantum enim gravis erat Iudaeis ut Herodes volens Iudaeis placere ipsum occiderit. Chrysostomus.
Non autem in domo suam gloriam demonstrat, sed in montem excelsum illos assumit: quoniam montis sublimitas conveniens erat ad gloriae sublimitatem ostendendam. Theophylactus. Seorsum autem eos ducit, quia debebat eis mysteria revelare. Transfigurationem autem oportet intelligere non figurae immutationem, sed quia, manente ut prius erat figura, appositio facta est cuiusdam inenarrabilis claritatis.
Chrysostomus. Neque ergo decet aliquam figurae transformationem in regno dei esse futuram aut circa ipsum salvatorem, aut circa eos qui assimilabuntur, sed appositionem claritatis. Beda. Transfiguratus igitur salvator, non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae, vel suae, vel nostrae resurrectionis ostendit: qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post iudicium cunctis apparebit electis.
Sequitur et vestimenta eius facta sunt splendentia. Gregorius Moralium.
Quia in supernae claritatis culmine ei vitae iustitia fulgentes adhaerebunt: vestium enim nomine iustos, quos sibi adiungit insinuat.
Sequitur et apparuit illis elias cum Moyse, et erant loquentes cum iesu. Chrysostomus in Matth.. Moysen et eliam in medio introducit: primo quidem quia turbae dicebant christum eliam, aut unum prophetarum, apostolis se cum eis ostendit, ut differentiam servorum et domini cernerent; et etiam quia de transgressione legis Iudaei christum accusabant, et blasphemum eum putabant, tamquam sibi gloriam patris attribuentem, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit: etenim Moyses legem dedit, et elias gloriae dei zelator fuit: unde ei non assisterent, si deo et legi eius contrarius esset. Et ut scirent quod vitae potestatem et mortis habet, propter hoc et Moysen, qui mortuus erat, et eliam qui nondum mortem passus fuerat, in medium introducit. Item per hoc significavit quod doctrinae legis christi prophetarum doctrina paedagogus fuit. Significat etiam coniunctionem novi et veteris testamenti, et quoniam in resurrectione cum prophetis apostoli coniungentur, et una erit obviatio regi communi.
Sequitur et respondens Petrus ait iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et eliae unum. Beda. Si tantum transfigurata christi humanitas, duorumque societas sanctorum ad punctum visa delectat, ut eos ne discedant etiam obsequio Petrus sistere velit; quanta erit felicitas visioni deitatis inter Angelorum choros adesse perpetuo? sequitur non enim sciebat quid diceret.
Etsi enim Petrus prae stupore humanae fragilitatis nesciat quid dicat; insiti tamen sibi dat affectus indicium: nesciebat enim quid diceret, quia oblitus est regnum sanctis a domino non alicubi terrarum, sed in caelis esse promissum; nec recordatus est se suosque coapostolos mortali adhuc carne circumseptos immortalis vitae statum subire non posse; cui etiam mente excesserat quia in domo patris quae in caelis est, domus manufacta necessaria non sit. Sed et usque nunc imperitiae notatur quisquis legi, prophetis et evangelio tria tabernacula facere cupit, cum haec ab invicem nullatenus valeant separari. Chrysostomus.
Non etiam intellexit Petrus quod ad demonstrationem verae gloriae transfigurationem dominus est operatus, neque quod propter doctrinam hominum hoc faciebat; nam plurimi erant relicturi multitudinem, in eremo habitantes.
Sequitur erant enim timore exterriti.
Erat autem hic timor secundum quem de communi mente in statum elevabantur meliorem: quod enim in exterioribus videbatur, Moyses et elias erat. Ducebatur autem anima ad quemdam divinum affectum, quasi ex divina visione ab humano sensu abstracta. Theophylactus. Vel aliter.
Petrus timens a monte descendere, quia iam praesenserat quod christus crucifigi debebat, dixit bonum est nos hic esse; et non illuc descendere, in medium scilicet Iudaeorum. Si autem huc venient furentes contra te, habemus Moysen qui Aegyptios debellavit, habemus et eliam, qui ignem eduxit de caelo, et quinquagenos destruxit. Origenes super Matth..
Marcus autem ex persona sua dicit non enim sciebat quid diceret. Ubi considerandum, ne forte per excessum mentis hoc loquebatur, motus quodam spiritu alieno, ne forte scilicet ille spiritus qui voluit, quantum ad se, christum scandalizare, ut recederet a passione omnibus hominibus salutari, ipse operans etiam hic seductorie vult evellere christum sub colore boni, ut non condescendat hominibus, nec veniat ad eos, nec suscipiat mortem pro eis.
Beda. Quia vero Petrus materiale quaesivit tabernaculum, nubis accepit umbraculum: ut discat, in resurrectione non tegmine domorum, sed spiritus sancti gloria eos esse protegendos; unde sequitur et facta est nubes obumbrans eos. Quia vero imprudenter interrogaverunt, propterea responsionem domini non merentur: sed pater respondet pro filio; unde sequitur et venit vox de nube dicens: hic est filius meus carissimus: ipsum audite.
Chrysostomus in Matth.. A nube quidem vox emittitur, in qua deus apparere consuevit, ut crederent quod vox illa ferretur a deo. In hoc autem quod dicit hic est filius meus carissimus, unam voluntatem patri et filio protestatur, et quod, salva filiatione, quantum ad omnia cum eo qui genuit unum esset. Beda.
Quem autem Moyses, cum venerit in carne, audiendum ab omni anima quae salvari vellet praedixit, hunc iam venientem in carne, deus pater audiendum discipulis ostendit.
Sequitur et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt nisi iesum tantum secum. Ubi enim coepit filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa putaretur.
Theophylactus. Mystice autem post consummationem huius saeculi, quod in sex diebus factum est, assumet nos iesus, si eius sumus discipuli, in montem excelsum, idest in caelum; et tunc videbimus eius gloriam singularem. Beda.
Vestimenta autem domini recte sancti eius accipiuntur, qui novo candore fulgebunt. Fullo autem intelligendus est cui Psalmista loquitur: amplius lava me ab iniquitate mea, et a delicto meo munda me; qui non potest suis fidelibus dare claritatem in terra, quae eis conservata manet in caelis. Remigius super Matth.. Vel per fullonem sancti designantur praedicatores et animarum purgatores; quorum in hac vita nullus ita vivere valet ut alicuius peccati maculis non obfuscetur; in futura autem resurrectione sancti ab omni macula peccati purgabuntur. Tales ergo eos faciet dominus, quales nec ipsi membra sua castigando, nec ullus praedicatorum suo vel exemplo, vel doctrina facere potest. Chrysostomus.
In Marc.. Vel vestimenta alba evangelica sunt et apostolica scripta, omnium clarissima, quibus similia nullus expositorum facere potest. Origenes super Matth.. Vel forsitan fullones super terram possumus moraliter existimare sapientes saeculi huius, qui putantur ornare etiam turpes intellectus, et dogmata falsa fullonicatione ingenii sui; sed illorum ars fullonica potest facere aliquid simile sermoni, qui ostendit spiritualium intellectuum splendorem in dictis Scripturarum imperitis, quae a plurimis contemnuntur. Beda.
Moyses et elias, quorum unum mortuum et alium in caelis raptum legimus, futuram omnium sanctorum gloriam significant, qui videlicet tempore iudicii vel vivi in carne reperiendi, vel ab olim gustata morte resuscitandi, et pariter sunt regnaturi cum illo. Theophylactus.
Vel hoc significat, quia in gloria videbimus et legem et prophetas cum ipso loquentes; idest, quae per eum fuerunt dicta per Moysen et alios prophetas, tunc videbimus esse consona rebus, et tunc audiemus vocem paternam, revelantem scilicet nobis filium patris, et dicentem, quoniam hic est filius meus, obumbrante nube, idest spiritu sancto qui est sapientiae fons. Beda. Et notandum quod sicut, domino in iordane baptizato, sic et in monte clarificato, totius sanctae trinitatis mysterium declaratur: quia gloriam eius quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus.
Nec frustra spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparuit in columba: quia qui nunc simplici corde fidem quam percepit servat, tunc luce apertae visionis quod crediderat contemplabitur.
Cum autem fieret vox super filium, inventus est ipse solus: quia cum manifestaverit ipsum electis, erit deus omnia in omnibus; immo cum suis per omnia christus, caput cum corpore, splendebit.