Item quod filius sit fons spiritus sancti.
Habetur etiam ex auctoritatibus eorundem quod filius sit fons spiritus sancti.
Dicit enim Athanasius in sermone nicaeni Concilii: sicut spiritus est in filio, sicut fluvius in fonte: et filius est in patre sicut splendor in sole gloriae per naturam: sic per gratiam spiritus sancti electi sunt in patre et filio. Et in epistola ad serapionem dicit: est equidem filius apud patrem fons et lux; cuius fontis et lucis spiritus sanctus est verus fluvius, et splendor aeternae gloriae.
Et in eadem epistola dicit: non enim spiritus sanctus operatur in deo christo verbo, suo scilicet naturali fonte; et infra: genitus filius et fons spiritus sancti utrumque in se continet, patrem scilicet, et spiritum, quorum ipse medium ordinem tenet: et idem Athanasius in sermone de incarnatione verbi dicit: David psallit dicens: quoniam apud te est fons vitae: quoniam siquidem apud patrem filius est fons spiritus sancti.
Ex quo etiam habetur quod filius sit principium spiritus sancti sicut a se aeternaliter existentis.