Postquam probavit trinitatem personarum in unitate essentiae, auctoritatibus, rationibus et similitudinibus, hic incipit determinare quaestiones incidentes circa praedeterminata. Dividitur autem in partes duas. Cum enim personarum trinitas distinguatur per processionem unius personae ab alia, in prima movet quaestiones circa hanc processionem quantum ad suppositum et terminum; in secunda quantum ad principium, 6 distinct., ibi: quaeri solet, utrum pater genuerit filium voluntate, an necessitate.
Sciendum est autem, quod licet magister moveat has quaestiones de generatione filii a patre, tamen eaedem quaestiones possunt fieri de processione spiritus sancti, et similiter determinantur.
Prima autem pars dividitur in duas: in prima inquirit utrum nomina essentialia concreta possint significari ut suppositum actus generationis, vel ut terminus; in secunda inquirit de nominibus essentialibus in abstractione significantibus, 5 distinct., ibi: post hoc quaeritur, utrum concedendum sit, quod pater genuit divinam essentiam. De personalibus enim non est dubium, supposita distinctione personarum per actus notionales. Prima in duas: in prima determinat quaestionem; in secunda objicit contra determinata, ibi, nunc ad praemissam quaestionem revertamur. Circa primum inquirit, utrum haec sit vera, deus genuit deum: et dividitur in partes duas, secundum quod duabus viis ex ista propositione procedit. Secunda incipit ibi: sed adhuc opponunt; quae dividitur in duas: in prima ponit processum ex dicta propositione ad impossibile, et solvit: et quia in sua solutione supponit quod nomen personale possit praedicari de essentiali, ut dicatur, deus est pater, ideo in secunda excludit errorem contradicentium per multas auctoritates, ibi: quidam tamen veritatis adversarii concedunt, patrem et filium et spiritum sanctum, sive tres personas, esse unum deum, unam substantiam; sed tamen nolunt concedere, unum deum, sive unam substantiam, esse tres personas.
Ad intellectum hujus partis de duobus quaeritur: primo de divina generatione. Secundo de divina praedicatione.
Circa primum tria quaeruntur: 1 an in divinis sit generatio; 2 supposito quod sic, an haec sit vera: deus genuit deum; 3 de aliis locutionibus quae ex ista littera concluduntur.