Hic sumit argumenta a divina potentia, qua omnia gubernat et providet: et primo contra illos qui derogant divinae providentiae, infideliter blasphemando: quis est iste qui dixit ut fieret aliquid, etsi non omnia, sine dei providentia? in quo excluditur haeresis illorum qui dicunt, quod providentia dei extendit se usque ad universalia, et incorporalia, sicut corpora caelestia, et etiam usque ad homines propter conformitatem naturae humanae ad deum, ut dicit Rabbi Moyses: alia autem particularia non cognoscit deus: ex ore altissimi, idest sententia, bona, prospera, mala, adversa: in quo excludit errorem illorum qui dicunt omnia a casu fieri, et etiam qui dicunt a deo non esse aliquam poenam, sicut dicit tullius. Joan. 1: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Isa. 45: ego dominus faciens bona et creans mala. Secundo loquitur contra eos qui derogant per impatientiam murmurando: quid murmuravit, idest quare, pro peccatis suis, idest pro his quae pro peccatis suis patitur? sapien. 1: custodite vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae.