Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
DE INSTITUTIONE HUJUS SACRAMENTI.
His omnibus determinatis, jam restat dicere de ultimo istius gratiae genere, in quo ab omnibus ponitur, quod est sacramentum Ecclesiae.
Circa quod quatuor notanda occurrunt, scilicet institutio, materia et forma. Et quid sit hoc sacramentum, et quid res et sacramentum, et quid res tantum. Et quarto, quis sit ritus hoc sacramentum celebrandi.
Circa institutionem quidem occurrit dicendum de causa institutionis, de necessitate, de tempore, et de modo : haec enim in omni institutione sacramentali inquiruntur.
De institutione igitur loquentes dicamus, quod causa instituendi hoc sacramentum, quamvis multiplex sit valde, tamen quatuor a Patribus assignatae inveniuntur : quarum primam habet in quantum est sacramentum Ecclesiae. Secundam autem, in quantum est memoriale Christi dilectionis. Tertiam, in quantum est commemoratio Christi passionis. Quartam autem, in quantum est signum futurae beatitudinis.