MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Contra :
1. In Canticis dicitur : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum . ''Nardus figurat humilitatem : ergo videtur quod humilitas fuerit dispositio praeparatoria beatissimae Virgini ad Deum concipiendum. Hoc etiam dicit Augustinus, quod humilitas nobis Deum genuit. Humilitas autem semper est in descendendo, semper enim recumbit in novissimo loco : descensus autem est in actione, et ascensus in contemplatione : ergo beatissima Virgo esse debuit in actione.
2. Item, Qui se humiliat, exaltabitur '': haec proportio est per se : ergo et quando maxima est in actu exaltatio, tunc et maxima debet esset humiliatio in actu : sed in hac annuntiatione beatissima Virgo maxime exaltata fuit in actu : ergo et maxime tunc humiliari debuit actu : humiliatio autem in descendendo est, et contemplatio ascendendo : ergo non fuit in contemplatione, sed in actione.
3. Item, genes. xviii, 27 1 Loquar ad Dominum meum, eam sim pulvis et cinis. Ergo pulverizatio et incineratio qua se annihilat et humiliat homo Deo, est praeparatio ut homo loquatur cum Deo et Deus cum ipso : sed hic Deus familiarissime locutus fuit beatissimae Virgini : ergo hic maxime debuit incinerari et humiliari.
4. Item, Abscondisti haec a prudentibus et sapientibus, et revelasti ea parvulis . ''Ergo qui desiderat revelationem, oportet quod se parvulum reputet per humiliationem.
5. Item, ''Humilibus dat gratiam hoc est, per se : ergo magis humili datur major gratia : ergo summa gratia actu datur summe humili actu : sed hic dabatur beatissimae Virgini summa gratia actu. : ergo summe fuit humilis actu : humilitas autem, est in descendendo, sed contemplatio in ascendendo : ergo non debuit esse in actu contemplationis qui est in sursum, sed in actu humiliationis qui est deorsum.
SI concedatur. Contra : Vidit Jacobin somnis scalam , etc. glossa dicit : " illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium oculos claudunt. " Sed beatissima Virgo hic deiforarissimum adspectum habuit : ergo maxime oculos a temporalibus clausit : ergo contemplationi et non actioni vacabat.