QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum sit procedere in infinitum in effectibus ?
Arist. 3. cap. 8. et 8. Physic. cap 2. D. Thom. 1. p. q. 46. art. 2. et q. 70. art. 3. et 4. Suar. disput. 29. Metaph. sed. 1. et Tom. 2. in 1 . p. disput. 177. Vasq. ibidem disp. 26. Conimb. 3. Physic, cap. 8. quaest. 2. a. i. et 8. Physic. c. 2. quaest. 7. Rubius 3. Physic. tract. 2. q. 3. Hurtad. disput. 13. Physic. sed. 2. et disp. 18. sed. 1.
Quod sic videtur, omnis differentia alicujus generis habet differentiam oppositam condividentem secum illud genus, sed finitum in actu est differentia quantitatis ; ergo habet infinitum pro differentia sibi opposita, et infinitum in actu ; non in potentia, quia differentiae oppositae non compatiuntur se, sed idem est finitum actu, et infinitum in potentia: ergo habet pro opposito infinitum in actu. Item 6. Topic. cap. 19. Aristoteles increpat definitionem lineae rectae, cujus medium superadditur finibus, quia infinita, neque finem, neque medium habet ; recta autem est linea, scilicet infinita, ergo non repugnat lineae rectae infinitas. Item, 3. Physic. text. comm. 69. quantam magnitudinem contingit esse in potentia, tantam contingit esse in actu ; sed in potentia contingit esse infinitam, quia 2. de Anima, text. c. 41. ignis crescit in infinitum appositis combustibilibus. Item, continuum est divisibile in semper divisibilia 6. Physicor. t. c. 3. sed numerus sequitur divisionem continui ex 3. Phys. t. c. 68. ergo numerus est infinitus. Dicitur quod hic est in potentia, sicut divisio. Contra hoc, primo de Caelo et Mundo, quod impossibile est factum esse, impossibile est fieri; ergo si impossibile est continuum esse divisum in infinitum, ergo impossibile est dividi in infinitum in potentia. Item quod dicitur de numero quod est in potentia infinitus quod actu, probatio ; concessum est quod infinitus in potentia, sed qualibet specie data, potest addi unitas, et causatur nova species: ergo species numerorum sunt infinitae in potentia, sed quaelibet species addit unitatem super aliam ; ergo alia species, quae est in potentia habet in se infinitas unitates, sed omnium specierum, quae possibiles sunt, ideae earum sunt in Deo actu ; ergo habet actu ideam alicujus speciei, vel numeri habentis unitates infinitas ; sed omnis species, cujus ideam habet Deus in actu, est factibilis a Deo in suo singulari: ergo aliqua species infinitas habens unitates, erit factibilis extra Deum. Contra, 3. Phys. text. com. 41. dicit Philosophus de numeris, quod omnis numerus est numerabilis, sed omne numerabile est pertransibile, et omne pertransibile est finitum, ergo, etc.