Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CXXVIII . Marcellini edicto collationis apud Carthaginem habendae conditiones praescribenti consentire se profitentur episcopi catholici; id etiam ultro pollicentes, non postulaturos ut sibi servetur episcopatus si victi fuerint, cum tamen velint dignitatem donatistis episcopis etiam victis suam cuique integram manere.
Honorabili ac dilectissimo filio, viro clarissimo et spectabili 0488 tribuno et notario, MARCELLINO, AURELIUS, SILVANUS, et universi episcopi catholici.
1. Edicto Spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis tranquillitati quietique servandae, et veritati manifestandae muniendaeque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus; hoc est, de loco et tempore ipsius collationis, et de numero eorum quos praesentes esse oportebit. Consentimus etiam ut hi quibus conferendi delegamus officium, subscribant prosecutionibus suis: inque illo scripto, quo eis hoc munus imponimus, ratumque nos habituros quod egerint pollicemur, subscriptiones omnium nostrum non solum habeas factas, verum etiam cum fiunt ipse perspicias; admonituri quoque, Domino adjuvante, populum christianum, ut a collationis loco, quietis et tranquillitatis gratia, suum abstineat omnino conventum, et ea quae aguntur, non cum aguntur, audire festinet, sed conscripta ut cognoscat, exspectet, sicut ea te prolaturum omnibus promisisti.
2. Illo etiam, veritate confisi, nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum Dei promissa populi christiani usquequaque crescendo jam magnam partem orbis implerent, et in caeteram dilatarentur implendam, subito Ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati; si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur, pro sola aeterna salute, consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. Si autem nos potius valuerimus ostendere Ecclesiam Christi, omnium non solum Africanarum, verum etiam transmarinarum provinciarum, multarumque gentium spatia feracissima populorum copia jam tenentem, et, sicut scriptum est, toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse: si denique ipsorum, quos tunc accusare voluerunt, potius quam convincere valuerunt, quaestionem demonstraverimus esse finitam, quamvis non in eis Ecclesiae causa consistat; et Caecilianum 0489 innocentem, illos autem violentos et calumniosos esse judicatos ab eo imperatore, ad cujus examen criminationes suas ultro accusando miserunt: postremo si quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, vel humanis documentis, vel divinis probaverimus, aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam, aut Christi Ecclesiam, cujus communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam; sic ejus nobiscum teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed nec honorem episcopatus amittant. Neque enim in eis divinae Sacramenta veritatis, sed commenta humani detestamur erroris: quibus sublatis fraternum pectus amplectimur, Christiana nobis charitate conjunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum.
3. Poterit quippe unusquisque nostrum, honoris sibi socio copulato, vicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo juxta considente collega. Hoc cum alternis basilicis utrinque conceditur, uterque ab alterutro honore mutuo praevenitur; quia ubi praeceptio charitatis dilataverit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto, deinceps jam singulis singuli pristino more succedant: nec novum aliquid fiet; nam hoc ab ipsius separationis exordio, in eis qui damnato nefariae discissionis errore unitatis dulcedinem vel sero sapuerunt, catholica dilectio custodivit. Aut si forte christiani populi singulis delectantur episcopis, et duorum consortium, inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio secedamus, et Ecclesiis in singulis damnata schismatis causa, in unitate pacifica constitutis, ab his qui singuli in Ecclesiis singulis invenientur, unitate facta per loca necessaria singuli constituantur episcopi. Quid enim dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an vero ille de coelis in membra humana descendit, ut membra ejus essemus; et nos, ne ipsa ejus membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? Propter nos nihil sufficientius, quam christiani fideles et obedientes sumus: hoc ergo semper simus. Episcopi autem propter christianos populos ordinamur: quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. Si servi utiles sumus, cur Domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus invidemus? Episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi magis deposita collegerit, quam retenta disperserit. Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem ?
4. Haec propterea Praestantiae tuae scribenda curavimus, ut et per te innotescant omnibus. Postulamus ut in adjutorio Domini Dei nostri, quo admonente 0490 ista promittimus, et quo adjuvante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet, aut edomet; ac sic jam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae veritati, et disputationem nostram vel praecedamus concordia, vel sequamur. Neque enim desperare debemus, si recolunt beatos esse pacificos, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), multo dignius et facilius eos velle ut pars Donati universo orbi christiano reconcilietur, quam universus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur: cum praesertim de Maximiani sacrilego et damnato schismate venientes, quos etiam terrenarum potestatum jussionibus insectando emendare curarunt, tanta dilectione quaesierint ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent, et quosdam eorum damnatos, sine ulla honoris eorum diminutione susciperent, quosdam vero in illius discissionis societate impollutos fuisse censerent. Quorum inter se concordiae non invidemus; sed eos certe oportet advertere quam pie tanto studio ramum a se fractum radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se parvum fragmen incisum sic colligere laboravit. (Et alia manu): Optamus te, fili, in Domino bene valere. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, huic epistolae subscripsi. (Item alia manu): Silvanus senex Ecclesiae Summensis subscripsi.