PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Ut circumcideretur puer. "
Circumcisio dicitur non abscisio, vel praecisio. Abscisio enim est, quando totum absciditur. Ad Galat, v, 12 : Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Praecisio autem est, quando pars una praeciditur simpliciter et abjicitur. Isa. xviii, 5 : Praecidentur ramusculi ejus falcibus. Circumcisio autem est, quando incisio in circulum ducitur. Et hoc non fit nisi ut aliquid significetur : sicut in circumcisione, in qua pellis pudendorum per circuitum in anteriori parte circumciditur, ut superfluum concupiscentiae amputandum esse significetur, quae in membro illo plus dominatur. Et hic circulus ad aeternitatem incorruptionis refertur : quia circulus non habet principium intra, nec finem. Et haec est circumcisio quam Christus sex de causis suscepit, cum in nullo indiguerit.
Prima causa est, ut legem circumcisionis non esse reprobandam, sed a Deo datam esse demonstraret. Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Matth, v, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere.
Secunda causa est, ut obediendi nobis formam praeberet. Si enim ipse qui non indiguit, obedivit quamdiu praeceptum tenuit, multo magis et nos qui indigemus, obedire debemus. Psal. XCIV, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Joan, xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
Tertia causa, ut per omnia humilem se demonstraret : quia non solum usque ad carnem, sed usque ad peccati cauterium se humiliavit. Matth, XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Quarta causa est, ut charitatem quam ad nos habuit, ostenderet. Ad Hebr. ii, 17 : Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret.
Quinta et ultima, ut mysterium circumcisionis adstrueret, et circumcisionem in hoc terminaret. Et hoc est duplex : unum enim signatum suum continebat, quod est circumcisio cordis. Ad Roman. ii, 29 : Circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Alterum autem non continebat, sed figurabatur, quod est, quod ab electis in octava resurrectionis, omnis praecidetur macula corruptionis. Josue, v, 9 : Hodie abstuli opprobrium aegyptia nobis. Et ideo illa circumcisio facta est transito Jordane, qui significat transitum hujus mortalis vitae in terram promissionis.
Adhuc autem scias esse octo circumcisiones, de quibus Sancti loquuntur : se- ptem quidem bonas, et unam mala intentione factam.
Una quidem est Abrahae, Genes. XVII, 12 : Infans octo dierum circumcidetur. Et, v. 14 : Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
Secunda, Moysi, Exod. XII, 44 et 45 : Omnis servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. Advena et mercenarius non edent ex eo. Ante enim nusquam dictum fuerat, quod circumcisus solus deberet comedere Pascha.
Tertia circumcisio est, Josue, v, 7, eorum qui nati sunt in deserto, quos nemo circumciderat.
Quarta circumcisio est Sephora?, quae tulit acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es .
Quinta circumcisio est spiritualis, Jerem. IV, 4 : Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum viri Juda ".
Sexta circumcisio est mulieris gentilis in bello captae, Deuter. XXI, 10 et seq. : Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam : quae radet caesariem , et circumcidet ungues : et deponet vestem in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.
Septima est circumcisio Christi, quam sine omni indigentia sui recipit propter nos, et hic habetur.
Octava autem est circumcisio Sichem, filii Hemor , qui se circumcidit, ut amplexibus Dinae vacare posset.
Hae autem bonae septem circumcisiones, signant septem quae debent esse in populo Dei.
Prima quidem in signum distinctionis populo Dei data, significat Sanctorum ab aliis per abjectionem concupiscentiae, distinctionem.
Secunda autem in signum legis populo Dei datae, significat conformitatem ad Eucharistiae Sacramentum, quod non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione , quae sunt praeputia, debent edere et se Christo incorporare, sed in azymis sinceritatis et veritatis .
Tertia vero Josue significat omnem conversationem aegypti, hoc est, saeculi praesentis esse deponendam : non intus tantum, sed etiam exterius.
Et istae tres sunt activorum : prima per justitiam fidei, secunda per devotionem sacramenti, tertia per abjectionem saeculi.
Quarta quae est Sephorae (quae interpretatur placens amplexatio) est contemplationis in oratione. Oportet enim illam in oratione filium, hoc est, spiritum suum circumcidere a falsis et phantasticis imaginibus : quia veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate . Et ideo dicit: Sponsus sanguinum 4 : sanguinis quidem tui qui mundat et sanguinis mei qui mundatur et circumciditur. Aliter enim eam sponsus placente amplexu non amplexatur.
Quinta etiam est, quae spiritualis est et contemplativorum, quoad amputationem curarum et sollicitudinum : ut purius veniat ad sponsum. Unde, in Canticis, I, 15 : Lectulus noster floridus est.
Sexta etiam est contemplativorum quoad denudationem et projectionem omnium, ut nudo spiritu sponsum amplexetur : quae dum alienis induta est vestibus, et unguibus antiquis armata, et cogitationibus impedita, sponso minime est apta. Haec enim sunt in oratione pura affectio, in intellectu placens amplexatio, in spiritu toto omnimoda ab hujus saeculi formis denudatio : et tune intrabit ad sponsum.
Christi autem circumcisio, nostra est instructio : in qua ad omnia haec formam accepimus.
Circumcisio autem Sichem, qui labor interpretatur, significat eos qui extra in corpore se circumciderunt, ut hypocritae signum religionis assumentes : ut Dinae (quae interpretatur causa haec, et divitias vel dignitates significat) liberius vacent: sicut, heu I multi faciunt : qui licet circumcisi videantur, tamen in veritate incircumcisi sunt et spiritu et carne : quia et vitiis spiritualibus, et vitiis carnalibus sunt pleni. Unde, Ezechiel, xliv, 7 : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel: eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo.
De his omnibus bonis circumcisionibus dicitur, I ad Corinth. VII, 18 : Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat praeputium. Sunt enim quidam istam circumcisionem impedientes : qui significantur per Antiochum, qui interpretatur silentium paupertatis .
Infans autem circumcidi debet istis circumcisionibus : quia melius portat dum a juventute consuescit, et melius recipit jugum dum juvenis est. De primo, Thren, iii, 27 : Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia tua. De secundo, Eccli. VII, 25 : Filii tibi sunt ? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum ? Adhuc autem, si ab adolescentia circumciduntur, plus verecundantur praeputia facere. Proverb, xxii, 6 : Adolescens juxta viam suam, eliam cum senuerit, non recedet ab ea. In membro etiam genitali fiebat : quia ibi plus viget corruptio, et ideo venereorum concupiscentias magis oportet circumcidere et abjicere. I ad Corinth, VI, 18 : Fugite forni-cationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Unde in III Ethicorum dicitur, quod oportet nos pati ad hanc delectationem contemporaneam vitae quod sapientes plebis passi sunt ad Helenam. Sapientes autem omnes fugerunt Helenam ne caperentur amore ejus. Sicut et Joseph tractus a lasciva adultera, nudus perfugit .
Sic igitur completi sunt dies octo ut circumcideretur puer.
" Vocatum est, etc. "
Tria dicit de nomine : divulgationem, designationem, et tertio innuit impositionem.
De primo dicit : " Vocatum est, " hoc est divulgatum est inter Sanctos, " nomen ejus Jesus . " Hujus enim nominis notam fecit: quia, Matth, I, 21 : Salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Psal. XCVII, 2 : Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu Gentium revelavit justitiam suam. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
" Quod vocatum est ab Angelo. " Ecce secundum, quod Angelus istud nomen de caelo attulit, et sic vocandum designavit.
" Priusquam in utero conciperetur. " Innuit tertium quod ante conceptum in matre et in patribus (ex quorum lumbis secundum corpulentam substantiam descendit) est illud nomen ab aeterno per generationem Filio a Patre impositum. Eccli. xv, 6 : Nomine aeterno haereditabit illum. Cum enim eum Salvatorem genuit, nomen Jesus imposuit. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit: non solum in se tantum, sed etiam in membris. Unde dicit Glossa, quod " sicut a Christo dicimur Christiani, ita a Jesu dicimur salvati. " Unde, infra in eodem, vv. 30 et 31 : Sa-lutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Sequitur :
" Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi. "
Hic tangit Ipapantin, hoc est, praesentationem Domini in templo. Et tangit, eam, non propter necessitatem aliquam quod vel mater vel infans legi subderetur, sed propter magnalia quae ostendit Deus circa ipsam in prophetia Simeonis et Annae, quae testimonium perhibebant Christi nativitati. Et ideo praetermittens hic Lucas adventum Magorum et quae ab aliis sufficienter scripta esse per Spiritum cognovit, sicut Matth. II, 1 et seq., transit de circumcisione ad Ipapantin, quasi nihil sit interpositum. Duae enim sunt causae, quare Evangelista scribit aliquid. Aut enim scribit, quod ab alio est dimissum: aut quod ab alio scriptum est, sed non omnes modi et circumstantiae sunt positae.
In hac ergo historia quam solus scribit, duo facit. Inducit enim testimonium Simeonis et testimonium Annae.
In testimonio quidem Simeonis duo facit : quorum unum est quod ponit, qualiter ad testificandum venit: secundum autem est ipsum testimonium.
In eo autem ubi describit qualiter venit ad testificandum, tria facit. Primo enim dicit impletos esse dies purgationis : secundo, dicit modum praesentationis : tertio, modum oblationis.
De primo dicit :
" Et postquam impleti sunt, " per numerum illuminationum caelestium super eam. Eccli. XXIV, .8 : Gyrum caeli circuivi sola. Ibidem, v 45 : Illuminabo omnes sperantes in Domino, Irradiatio enim caeli dies est.
" Purgationis ejus, " Matris Domini, in qua nihil purgandum est quod sit peccatum. Exod, xxv, 11 : Deauratis eam, scilicet arcam, auro mundissimo intus et foris. Sapient. VII, 29 et 30 : Est haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox. Lucem autem Matris sapientiae non vincit malitia. Loquitur tamen Lucas ad modum aliarum foeminarum parientium : eo quod ipsa, sicut dicit Bernardus, propter humilitatem inter foeminas fuit sicut una ex illis. Unde, Supra, i, 28 : Benedicta tu in mulieribus.
Sic autem purgationes ejus quae purgabant (in ipsa minoris illuminationis habitum in majorem illuminationem provehentes) invenimus in ea quadraginta illustrationes, quasi quadraginta dies, ex quibus omnibus ad lumen incorruptum aedificabatur : quarum statim quinque in ipsa radiant ex opere divino eam praeveniente, et subsequente, scilicet, in utero ejus perfecta sanctificatio, addita sibi sanctitas ex vitae merito, munditia voti virginalis privilegio, illustratio contemplationis veritatis in verbo, Spiritus sancti familiaris et specialis consolatio. Et haec quinque Virginem in thalamum Filio Dei praeparaverunt. Primum, mundans uterum : secundum, idoneum et floridum faciens lectulum : tertium, conservans thorum : quartum, illustrans domum ad sponsi venientis cognitionem : quintum, dulcorem inducens et quamdam status mollitiem, ad delectabilem venientis mansionem.
Quinque alii dies radiantes in virtutibus suis privilegiatis : quarum prima est profunditas ipsius humilitatis : secunda, pulchritudo castitatis : tertia, fides indubitatae credulitatis : quarta, prudentia sive sapientia ditissimae cognitionis : quinta, quae Deum attraxit, dilectio ferventissimae charitatis. Prima harum, vas tantae immensitati prof undavit et evacuavit, ut haberet ubi se infunderet: secunda purificavit, ut munde se summa munditia locaret : tertia, ad capiendum potens effecit, quia omnia possibilia sunt credenti : quarta, divitiis secum venientibus thecam dedit, in qua omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei reconderentur : quinta, manus violentas in dilectum injecit, et eumdem violenter attraxit.
Ecce decem illustrationes in Virgine coruscantes.
Decem aliae fulgent de caelo ab Angelis. Apparet enim Angelus annuntiatione, producens luciferum in praecursorem : apparet Angelus, salutans Virginem : apparet, confortans trepidantem : apparet, annuntians Salvatorem : apparet, illuminans quaerentem. Et haec quinque idem fecit Angelus. In primo, viam parans : in secundo, impedimentum maledictionis abstergens : in tertio, infirmitatem confortans : in quarto, beneplacitum divinum explanans : in quinto, modum divinae potestatis et facultatem luculenter probans.
Adhuc autem apparet Angelus, Joseph de suscipienda virgine admonens : apparet, Magos de Herodis declinatione praemonens : apparet, pastores de nato Domino instruens : apparet, Joseph de fuga in aegytum ut infanti caveatur docens : apparet tandem in aegypto, ut in terram Juda revertatur illuminans. Prima harum apparitionum, Domino praeparavit alvum, et matri castitatis custodem : secunda, gentilitatis primitias vocavit ad fidem : tertia, in figura pastores vocat ad gregum pastum : quarta, per exemplum est tentatis refugium : quinta, sanctis in virtute florentibus ut suis actibus alios aedificent, praebet exemplum. Istae ergo decem ab Angelis lucentes et spirituales illuminationes in corde Virginis facientes.
Decem aliae micant de Trinitate et unitate. Venit enim Pater in umbra virtutis Altissimi. Venit Filius in operatione conceptus sui. Venit Spiritus sanctus in opere et sanctitate Filii. Ostendit virtutem Pater in perfectione tanti miraculi. Resplenduit sapientia Filii in conjunctio-
ne et unione personali. Manifestatur Spiritus saucius in unctione tam excellenti. Et ista sunt sex. . Quatuor autem alia solus perfecit Spiritus, cooperantibus sibi Patre et Filio. Attulit enim prophetiam testificantem : miraculum dedit, confutans non credentem : infantem intra uterum movet, praesentiam concepti recipientem : suae virtutis demonstrationem fecit, senem ad visum Salvatoris conservantem. Ecce quod non solum virtutes caelorum moventur, sed virtus divina multipliciter ostenditur.
Quinque micant de caelo visibili per lumen et per virtutem. Stella nova oritur. Claritas Dei pastores circumfulgens de caelo manifestatur. Tres soles, ut in praehabitis diximus, in unum collecti in caelo videntur. Virtute caelesti corruit urbis Romae idolum. Et erupit fons misericordiae manans oleum. Tria quidem istorum in caelesti lumine : et duo in caelesti virtute.
Quinque autem in hominibus apparuerunt illustrationes. Testimonium enim perhibet Sacerdos. Testis est rex Magus. Testis est conjugata. Testis est vidua. Testis Virgo serena et gratia plena : ut nulla sit professio, nullus sexus, a quo non habeat testimonium salus omnium nostrum.
Et quia singulae harum illustrationum, lumen speciale ferebant in corde et corpore Virginis, ideo sicut dicitur, Proverb. IV, 18 : Semita ejus quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
" Et impleti sunt dies purgationis ejus. Evangelista autem cavens crimen blasphemiae, addit :
, " Secundum legem Moysi. "
Quasi dicat : In se quidem non indigebat purgatione : secundum legem autem Moysi quoad hominem oportuit fieri. Sic et eam oportuit desponsari, ne sicut adultera lapidaretur : sicut Filius, ne reprobaret legem, subiit circumcisio- nem. Ideo a Patribus plurimae causae rationabiles quare purgabatur assignantur : quarum quatuor ponimus, pluribus aliis omissis. Una enim est (cum lex adhuc in statu esset) legis approbatio. Secunda est, sui per omnia humiliatio. Tertia, aliarum feminarum quae legi subjacebant associatio. Quarta est, sui filii per hoc ad prophetiam concordatio.
De prima, Eccli. XXIV, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis justitia^ rum, et haereditatem domui Jacob, et Israel promissiones : et ideo erat tempore status sui servanda.
De secunda dicitur, Exod. XXIV, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes, humiliter, nihil interrogantes quid, vel quare praecipiat ? sicut diabolus Hevae quaestiones de mandato proposuit.
De tertia : Non enim extulit se, ut aliquid in ea allegaret quo super alias elevaretur, dicens illud Ruth, II, 13 : Non sum similis unius puellarum tuarum.
De quarta dicitur. Malach, iii, 1 : Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et Anqelus testamenti, quem vos vultis.
Ita etiam purgatio, si moraliter accipitur,tunc Beata Virgo statum Ecclesiae signat: in quo sunt activi et contemplativi, purgandi, antequam Deo in templo per gratiarum actionem offerantur. Activi quidem agunt per virtutem: contemplativi considerant per veritatem : utrique pariunt, et Deo partum offerunt. Activi quidem opera meritorum : contemplativi autem inventiones mirabilium theoriarum. Et partus activorum significatur per partum Liae : contemplativorum autem per partum Rachelis. Activi quidem impraegnantur per boni affectionem, parturiunt per boni deliberatam cogitationem, pariunt autem per operis impletionem. Purgant igitur conceptum a pravitate affectionis, cogitatum deliberatum a turpitudine cogitationis, sed opus a sordibus operis. Haec tria notantur, Isa. I, 16 et 17 : Lavamini, mundi estote, quantum ad pravitatem affectionis : auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quoad turpitudinem cogitationis : quiescite agere perverse, discite benefacere, quoad sordes operis.
Purgant etiam isti a sordibus templum corporis, purgant sordes operis, purgant verba, purgant bona fortunae, et purgant contagionem vitae futurae. Sordes templi sive corporis in vita praeterita, purgant per confessionem, II Machab, x, 3, Judas et fratres ejus purgabant templum. Judas, confitens : fratres ejus, contritio cordis, et satisfactio operis. Purgant verba per caminum tribulationis, Malach, III, 3 : Sedebit conflans et emundans argentum, hoc est, eloquium. Purgant bona fortunae per eleemosynam, Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Purgant sordes vitae futurae per timorem, Eccli. I, 27 et 28 : Timor Domini expellit peccatum : nam qui sine timore est, non poterit justificari. Et tunc offerunt hostiam laudis, Psal. XXVI, C : Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis, sive laudis.
Item, Contemplativa concipit in adspectu veritalis, et parit in desiderio excedens amoris : purgatur in conceptu ab illusione phantasticae deceptionis, et in excessu amoris ab indiscretione irrationabilis fervoris. De utroque istorum dicitur in Psalmo lxxvi, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo, ut non decipiat per phantasiam : et exercitabar, et scopebam spiritum meum, ut non indiscrete et irrationabiliter ferveam, in fervore qui ad tentationem fit. Hoc est quod significatur, Josue, xvii, 18, ubi dicitur : Transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia. Mons enim contemplationis in altitudine spiritus ascenditur: et succiduntur vepres et frutices per purgationem phantasiarum visionum. Purgantur
spatia per remotionem indiscretionis a fervore devotionis.
In utraque autem istarum purgationum observandum est quod fiat " secundum legem Moysi, " hoc est, secundum Scripturam. Proverb. VI, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae.
Redeamus igitur ad litteram. Sequitur enim :
"Tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
Sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos puellos columbarum. "
Hic dicit de oblatione Domini iu templo.
Dicit autem hic tria : infantis oblationem, oblationis finem, Scripturae sensum concordantem.
De Domini oblatione dicit : " Tulerunt illum in Jerusalem. " Propter pueri teneritudinem creditur, quod pia mater sinu suo gestaverat eum. Gestavit enim in utero puerum, a Nazareth in Bethlehem : in sinu autem, a Bethlehem in Jerusalem. Joseph autem, ut putatur, gestavit eum in dorso in aegyptum, et ab aegypto in Nazareth. Significantes conceptum boni propositi in verbo Dei conceptum in flore virtutis, gestandum esse in domum refectionis in frugem operis : et a fruge boni operis, in templum gratiarum actionis : ubi omne bonum Deo offertur per hostiam laudis. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me. Sic autem partum et oblatum bonum opus per Joseph crescentem in virtute, portare in aegyptum tenebrae in occultatione, et maeroris in contritione, a persecutione tentatoris : et victa tentatione referre in florem boni exempli per aedificationem Christi : ut dicat illud Eccli. XXIV, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Sic enim dicitur, Joan. xv, 2 : Omnem palmitem in me non ferentem fructum, Pater meus tollet eum : et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Qui autem aridus est et impossibilis est ad fructum, hunc abscidet sententia condemnationis, et comburet igne inexstinguibili.
Sic ergo " tulerunt illum in Jerusalem, " in figuram fidelium, nobis praestantes exemplum quid agere debeamus.