Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De causa institutionis hujus sacramenti
De prima causa igitur dicentes dicimus, quod omne sacramentum contra peccatum in medicinam institutum est : et quia Eucharistia est sacramentum, necesse est quod contra peccatum in me. dicinam institutum sit. Sic enim dicitur, Eccli. XXXVIII, 4, quod Altissimus de terra creavit medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. Terra enim haec benedictum corpus Domini est, cujus plenitudo, plenitudo Dei est : quia in ipso complacuit habitare divinitatem corporaliter. Ad Coloss. II, 9 et 10 : Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : et estis in illo repleti. Pleni enim sumus omni benedictione et medicina contra peccatum ex deitate Christi : quia solus Deus potest peccata dimittere, et contra morbum peccati parare medicinam.
Hoc signatum est, Tob. III, 25, ubi dicitur, quod ad curandam Saram, filiam Raguelis, et curandum Tobiam, missus est Angelus Domini sanctus, Raphael, ut curaret eos ambos. Sara enim princeps vel carbo vel velamen vel angustia interpretatur : Raguel autem aegrotans et Deo lingua nostra dicitur. Significat Sara animam rationalem, quae in primo princeps omnibus intus et extra principabatur, et postea oblita sui honoris per peccatum globos lucis suae in carbonem, immediatam Dei visionem in velamen, felicitatem in angustiam commutavit. Haec bene Raguelis filia, hoc est, Adae dicitur, a quo licet non secundum animam, tamen secundum corpus descen- dit quod per generationem carnalem sortita est, qui pastor luit et Deo aegrotans soli, qui solus eum de peccato curare potuit. Tobias autem interpretatur ductus ad lucium, et signat a stercoribus instabilis avis hirundinis, quae alba et nigra est, hoc est, a fortunae bonis quae stercora dicuntur, ad luctum peccati et caecitatis abductos, quibus ambobus medicina non paratur, nisi per Christum quem signat Raphael, qui medicina Dei interpretatur. Psal. CII, 3 et 4 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas : qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Si enim in omnibus sacramentis nostras Christus sanat infirmitates, maxime tamen facit hoc in sacramento, in quo ipse totus in deitate et humanitate et gratia continetur. Hinc est, quod etiam sacerdotes, quorum officii est hoc conficere sacramentum, medici dicuntur. Psal. lxxxvii, 11 : Numquid... medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Ac si dicat : Non suscitabunt : quia Deus solus est, qui a peccato suscitat : sed medici sicut ministri conficiunt et exhibent medicinam. Hinc est, quod Raphael dixit Tobiae juniori, Tob. VI, 5 : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter. Piscis enim ille est Dominus Jesus Christus in aquis gratiarum purissimarum conceptus, et secundum humanitatem nutritus, qui quamvis cor-
poraliter numquam exenteratus vel exenterandus sit, tamen spiritualiter semper exenteratur : quia visceribus ejus in charitate et misericordia incorporamur, dum eum sumimus ut medicinam contra peccatum. Exod. XII, 9 : Caput cum intestinis et pedibus vorabitis : et tunc cor ejus quod est principium motivum in charitate, et fel quod est amaritudo passionis ejus, et jecur quod est principium nutrimenti in sacramento quod nobis in edulium praeparavit, confert nobis in diversa medicamenta contra peccati infirmitates.
Institutionis etiam causa fuit, ut esset signum dilectionis nulla umquam oblivione delebilis. Quis enim umquam obliviscetur, quod cum Filius Dei seipsum nobis dedisset ut esset nobiscum quando venit in mundum, quod tunc recedens de mundo se nobis dedit ut esset in unoquoque nostrum, cui non incorporatur, sed quem ipse sibi incorporat. Sic enim est in nobis ut nos simus in ipso, ipse enim in nobis sacramentaliter, ut nos in ipso simus incorporati. Sic enim dicit, Joan. XV, o : Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum : quia sine me nihil potestis facere. Nec enim est necessarium, quod fiat in nobis quod dicitur, Exod. XIII, 7, quod dicamus : Estne Deus in nobis ? Quia scimus, quod per sacramentum charitatis verissime et sacramentaliter in nobis est. Joan. XVII, 21 : Tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et infra, v. 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Et iterum ibidem post pauca, v. 26 : Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Caro enim Filii in sacramento est liber in quo scriptum est Verbum aeterni Patris : et ideo cibamur ipso ad memoriam charitatis et veritatis, quae semper legimus in hoc libro, sicut in signo perfectae dilectionis et veritatis : quia Christus vere dilexit nos. Ezechiel. III, 3 : Venterlitus comedet, et viscera tua complebun tur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. Quis enim inaestimabili non afficiatur dulcedine, quando scit se intra viscera corporaliter et sacramentaliter habere Verbum Dei Patris inscriptum multis involutionibus corporis et sanguinis, et credit desiderium suum illo cibo compleri ? Apocal. x, 10 : Accepi librum de manu Angeli, et devoravi illum : et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Ubi liber signat Verbi in carnem et sanguinem inscriptionem : libri autem involutio, multam quam in miseriis carnis sustinuit involutionem : devoratio sumendi desiderium : dulcedo saporis divinae dulcedinis condimentum : venter autem affectum : sed amaritudo ventris signat nostrae ad hoc sacramentum dissimilitudinis contrarietatem, quae in nobis excitat amaritudinem : quia contraria juxta se posita magis elucescunt : et dum gustamus sacramenti dulcedinem, tunc magis nostrae dissimilitudinis ad ipsum sentimus amaritudinem.
Tertia causa quam habet in quantum est commemoratio Christi passionis est, quod in ipso celebratur mysterialiter Christi passio, quae semper debet esse nobis prae oculis. Et hoc quidem signatum est, Numer.XXI, 8, ubi dicitur : Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet. Qui enim ante cordis oculos habet passionem crucis, non laedetur a serpente : et si percussus est, sanabitur. Qui autem in oculis serpentem non habuerit, peribit a morsu serpentis.
Dedit ergo signum hoc sacramentum, ut in ipso ad oculos revocetur Christi passio : et sic omnes medicinam inveniamus contra morsum antiqui serpentis. Hoc est quod dicitur, Isa. XI, 10 : In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabun-
tur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Radix enim Jesse, quae interpretatur incendium, est Christus Dominus incendio charitatis se decoquens in igne passionis, et nobis se communicans, qui in altari elevatus in signum populorum sicut exaltatus fuit in cruce, ita elevatur a manibus sacerdotis, ut signi crucis et exaltationis quotidie fiat memoria : et ideo ipsum sic elevatum gentes deprecabuntur, sicut paenitentes cum Centurione deprecati sunt in cruce revertentes in civitatem, et percutientes pectora sua, sicut dicitur, Luc. xxiii, 47. Et sepulcrum ejus quo conditur et absconditur, scilicet formae sacramentales, erit gloriosum : quia in ipso conditum adoramus Dominum Jesum Christum. Unde etiam ritus qui usque hodie servatur in Ecclesiis, praedictus est, Isa. xviii, 3, ubi dicitur : Cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis. Summa enim sanctitas sacerdotum et Angelorum hujus passionis memoriale celebrantium, montes dicuntur, et cum confectum est corpus Domini, elevatur ab omnibus adorandum. Ad quod videndum omnis multitudo occurrit fidelium : et qui non sunt potentes, audiunt clangorem campanarum, ut simili veneratione recipiant Dominum venientem, et suam in cruce exaltationem iterum ostendentem. Isa. XIX, 20 : Erit in signum et in testimonium Domini exercituum in terra aegypti : quia per hoc signum continue ad memoriam reducitur, qualiter in cruce fuit exaltatus et omnia traxit ad seipsum. Ad Hebr. XII, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, etc.
Quarta causa: quia est institutum in signum futurae beatitudinis, de quo licet quaedam ex verbis Dionysii in praehabitis dicta sint, tamen adhuc ad aedificationem quaedam restant dicenda. Id enim quod nunc in sacramentali specie percipiendo Christum agimus, signum est qualiter eumdem aliquando secundum dulcedinem suae deitatis in caelesti beatitudine percipiemus, sicut beatus dicit Gregorius. Sicut enim templum et omnis ornatus ejus sunt signa parabolica caelestis pulchritudinis, et sicut splendor vestium pontificalium et sacerdotalium et aliorum ministrorum signa sunt parabolica amictus illius quo lumine et decore divino in caelis erunt beati induti: ita et perceptio Eucharistiae signum est perfectissimum perceptionis illius qua in beatitudine dulcedinem Jesu Christi et Patris et Spiritus sancti percipimus. Sic enim ordo iste Ecclesiasticus de caelo descendit, quod visibilibus istis invisibilia demonstraret. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Ad Hebr. viii, 5 : Responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte. Sicut dicit Joannes, Apocal. XXI, 2, quod vidit civitatem sanctam, Jerusalem novam, quae omnem dispositionem Ecclesiasticam praetendit, descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Sicut dicitur, Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et rationem ejus pones in terra ? Si ergo haec ab ordine caeli descenderunt, tunc procul dubio ad hoc instituta sunt, ut pulchritudinem caelestem designent, maxime autem et maximum quod est in caelo signum, erit id quod in Ecclesiasticis est maximum.
Constat autem, quod maximum est dignitate illud propter quod omnia alia fiunt et observantur. Hoc autem est Eucharistiae divinae perfectio et perceptio : et maximum quod est in caelo, est perceptio dulcedinis divinae sine medio : perceptio igitur Eucharistiae perceptionem dulcedinis divinae signabit, et ad hanc significandam est a Deo instituta. Propter quod in Evangelio semper istam perceptionem in sacramenti specie ad dulcedinis caelestis fruitionem continua-
vit, dicens : Non bibam de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei . Genimen enim vitis sacramentum est sub vini specie : novum autem in regno Dei est sub gaudii divini veritate. Unde, Matth. XXVI, 29 : Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vilis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Quia sicut hic sacramentaliter bibit in gratia, ita in die illustrationis plenae gloriae bibit cum suis in gloria fruendo bonis divinis et in gratia et in gloria. Unde Gregorius super Job, xxxviii : " Dum se fruitur, nullo bono indiget. " Et simile huic Mat- thaeo dicit etiam Marcus. Sed, Luc. XXII, 18, dicit sic : Dico enim vobis quod non bibam de generatione vilis, donec regnum Dei veniat. Venit autem regnum Dei per manifestationem in caelesti beatitudine. Hoc signatum est, Joel, III, 48, ubi dicitur, quod stillabunt montes dulcedinem. Hoc enim continget, quando illi benedicti montes, Pater et Filius et Spiritus sanctus, naturalem dulcedinem omnibus beatis insultabunt, in qua dulcedine perfectam habebunt beatitudinem, de caetero numquam miseri futuri.
Sic igitur hoc sacramentum est in signum futurae beatitudinis institutum.