MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Concedimus, quod beatissima Virgo in actu contemplationis fuit, quando ei ista annuntiatio venit.
Quod autem quaeritur, per quem actum ad istam gratiam maxime praeparabatur.
Dicimus, quod beata Virgo in hac annuntiatione in.summo purae, creaturae elevabatur causalitate in summam potestatem,
quia Deum genuit : in summam dignitatem, per hoc quod totius creaturae per recreationem, mater effecta fuit : m summani charitatem, quia Deo per hoc summe omni propinquitate propinquissima fuit: utpote quae ipsius filia, mater, et sponsa fuit. Ad potestatem fides elevabat eam, juxta illud : Omnia possibilia sunt credenti . Ad dignitatem elevabat humilitas, juxta illud : Omnis qui se humiliat, exaltabitur . Ad charitatem elevabat dilectio, juxta illud : Ego diligentes me diligo . Item elevabatur ad. summani familiaritatem : et illam faciebat castitas, juxta illud : Incorruptio facit esse proximum Deo