LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Stola iucunditatis,
Alleluia,
2. Induit hodie Dominus
militem suum Laurentium.
3. Solito plaudat alacrius
contio laeta fidelium.
4. Hodie martyr insignis
hostiam Deo placentem
obtulit ;
5. Hodie tormentum ignis
graviter examinatus
pertulit.
6. Animatus ad certamen
monitu beati senis
7. Gravissimis non refugit
exhibere membra poenis.
8. Ante regem accersitur
et de rebus convenitur
occultis ecclesiae;
9. Sed non cedit blandimentis
emollitur aut tormentis
eius avaritiae.
10. Luditur Valerianus,
et levitae larga manus,
dum petit indutias,
11. Dat ministra caritatis
pauperibus congregatis
facultatum copias.
12. Furit igitur praefectus,
et paratur ardens lectus ;
insultantis viscera
crates urit aspera.
13. Sudat martyr in agone
spe mercedis et coronae,
quae datur fidelibus
pro Christo certantibus.
14. De cuius militia
caeli gaudet curia,
15. Quia vicit hodie
ministros nequitiae.
16. Ut hunc ergo per patronum
consequamur vitae donum,
17. In illius die festo,
chorus noster, laetus esto
18. Iucundum in ecclesia
decantans Alleluia.