REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae non potuisse Angelum appetere aequalitatem -Dei, probatur quatuor rationibus, et opposita sententia aliis quinque.
Dicitur ad quaestionem, quod Angelus non potest appetere aequalitatem Dei. Et hoc arguitur primo ex parte intellectus respectu voluntatis. Velle sequitur apprehensionem ; igitur impossibile est voluntatem aequalitatem appetere, nisi ostensam ab intellectu. Aut igitur intellectus errat in prima ostensione, aut non. Si non, igitur non potest ostendere voluntati illud, nisi per modum impossibilis, et tale ostensum non appetit voluntas. Si intellectus errat, non esset imputandum voluntati quod male eligit, et propter hoc erat prius error in intellectu, quam peccatum in voluntate. Haec videtur intentio Anselmi de casu Diaboli 4. cap.
Secundo arguitur sic : Angelus non potuit peccare primo, nisi vel ex passione vel ex ignorantia vel ex electione. Non autem ex passione potuit moveri ad appetendum aequalitatem Dei, quia ante peccatum, vel non fuit passio in eo, vel non fuit causa unde debuit esse rebellio passionis ad rectam rationem. Neque peccavit primo ex ignorantia, quia habuit naturalia splendidissima, et non fuit ita caecus, quia scivit quid appetendum, quid fugiendum esset. Nec potuit ex electione peccare eliciendo sibi aequalitatem Dei, qui scivit hoc esse impossibile, et electio non est respectu impossibilium,3. Ethicorum cap. 5.
Tertio sic : Angelum esse aequalem Deo claudit contradictionem ; igitur non potuit contineri infra ambitum entis ; igitur non potest habere aliquam rationem boni ; igitur non appetibilis.
Quarto sic : Angelum esse aequalem Deo, includit non esse Angeli ; sed nullus potest appetere non esse,
secundum Augustinum in Enchirid. et lib. 83. quaestionum, et lib. 3. de lib. arb.
Sustinentes contrariam viam arguunt pro opposita parte, primo sic: Voluntas habet duplicem actum amoris, amicitiae et concupiscentiae ; igitur istam aequalitatem, quam vult bonus Angelus Deo, potest malus Angelus velle sibi amore concupiscentiae.
Secundo sic : Augustinus 83. q. q. 30. Creatura potest frui utendis, et uti fruendis ; igitur Angelus potest amare se, fruendo se, sicut Deus esset amandus, si frueretur Deo, et tunc potest sibi concupiscere istam aequalitatem, quam deberet concupiscere Deo, si frueretur Deo. Tertio sic : Si ista aequalitas esset possibilis Angelo, posset eam appetere sibi ; igitur si non posset, hoc non esset, nisi quia est sibi impossibile ; sed illud non impedit, quia appetitus potest esse impossibilium, tertio Ethicorum, cap. 38. in hoc distinguitur velle ab electione. Idem vult Damascenus lib. 2. Orlhod. fid. cap. 12.
Quarto sic : Voluntas potest odire Deum, quia, ut habetur in Psalmo 73. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Sed odiens vult oditum non esse, licet iratus non, quia haec est differentia inter iram et odium, 2. Rhetoricae, et impossibile est Deum non esse ; potest igitur velle impossibile.
Quinto sic : Angelus malus potest velle Deum non esse, quia potest velle justitiam suam sibi non inesse, quae est sibi intrinseca, et potest velle entitatem Dei esse in alio ente, et bonitatem ; sed non magis potest velle bonitatem Dei alicui alteri a Deo, quam sibiipsi ; igitur sibi potest hoc velle.