Theophylactus. Postquam gloriam suam tribus discipulis in monte ostenderat, revertitur ad alios discipulos qui cum eo non ascenderant in montem; unde dicitur et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. Pharisaei namque captantes horam, cum praesens non extiterat christus, accesserunt ut ipsos ad se attraherent.
Hieronymus. Non est autem homini requies sub sole: semper parvulos occidit invidia; magnos percutiunt fulgura montes: alii discentes cum fide, ut turbae; alii invidentes cum fastu, ut Scribae, ad ecclesiam conveniunt.
Sequitur et confestim omnis populus videns iesum, stupefactus est, et expaverunt.
Beda. Notanda in omnibus locis distantia mentis Scribarum, et turbae: Scribae enim nihil devotionis, fidei, humilitatis, et reverentiae ei exhibuisse narrantur; sed veniente domino mox omnis turba stupefacta expavit, eumque salutans accurrit; unde sequitur et currens salutavit eum. Theophylactus. Affectabant enim turbae eum videre, ita ut eum venientem a longe salutarent. Quidam vero dicunt, quod aspectus eius ex transfiguratione speciosior factus, turbam ad salutationem eius attrahebat. Hieronymus. Populus autem videns stupefactus est et expavit, non discipuli; quia non est timor in caritate: timor est servorum, stupescere stultorum. Sequitur et interrogavit eos: quid inter vos conquiritis? quid scilicet dominus interrogat? ut confessio pariat salutem, et murmur cordis nostri sermonibus piis solvatur. Beda. Potest vero, nisi fallor, intelligi de hoc quaestionem fuisse motam, quare ipsi, cum essent discipuli salvatoris, sanare daemoniacum qui in medio erat positus, non possent; quod ex sequentibus potest convinci, cum dicitur et respondens unus de turba dixit: magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum. Chrysostomus in Matth.. Hunc hominem Scriptura infirmum in fide ostendit ex hoc quod christus dicit o generatio incredula, et per hoc quod subdit si potes credere. Sed etsi infidelitas eius occasio extiterit Daemonem non pellendi, incusat tamen discipulos; unde subditur et dixi discipulis tuis ut eicerent illum; et non potuerunt. Vide autem istius insipientiam.
Iesum in medio turbarum precatur, discipulos incusans; unde et dominus coram plebe multo magis hoc ei imputat non solum in personam eius accusationem intendens, sed in personam omnium Iudaeorum: probabile enim est multos praesentium scandalizatos, ea quae non conveniebant de discipulis cogitasse; unde sequitur qui eis respondens dixit: o generatio incredula, quamdiu vos patiar? in quo ostendit, et mortem se desiderare, et grave ei esse cum illis conversari. Beda.
Intantum autem non est homini iratus, sed vitio, ut statim intulerit afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum; et elisus in terram volutabatur spumans. Chrysostomus in Matth..
Hoc autem dominus permisit propter patrem pueri, ut cum vexantem Daemonem videret, ad fidem futuro miraculo traheretur. Theophylactus. Permittit etiam vexari puerum, ut ex hoc sciremus Daemonis impietatem, qui occidisset eum, nisi fuisset a domino adiutus.
Sequitur et interrogavit patrem eius: quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? at ille ait: ab infantia; et frequenter eum in ignem et in aquam misit, ut eum perderet. Beda. Erubescat Iulianus, qui dicere audet omnes homines absque peccati contagione nasci in carne, tamquam innocentes per omnia, ut Adam quando creatus est. Quid enim habuit iste puer ut ab infantia Daemonio vexaretur acerbissimo, si nullo originalis peccati vinculo tenebatur, quia constat illum adhuc proprium non habere potuisse peccatum? Glossa. Exprimit autem in verbis suae petitionis, fidei defectum; unde subdit sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. Cum enim dicit si quid potes, manifestat se de eius potentia dubitare: quia viderat filium suum a discipulis christi curatum non esse. Dicit autem misertus nostri, ut designaret miseriam filii qui patiebatur, et patris qui compatiebatur.
Sequitur iesus autem ait illi: si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Hieronymus. Libertatem arbitrii hoc indicat quod dicit si potes. Quae autem sunt omnia quae possibilia sunt credenti, nisi quae in nomine iesu, idest salutis, postulantur cum lacrymis? beda. Aptum autem responsum dominus dedit petenti: ipse enim ait si quid potes, adiuva nos; et dominus: si potes, inquit, credere. At contra leprosus, qui fideliter clamabat: domine, si vis, potes me mundare, congruum suae fidei accepit responsum: volo: mundare. Chrysostomus in Matth.. Quod autem dicit, tale est. Tanta est virtutis apud me superabundantia, ut non solum hoc possim, sed et alios hoc faciam operari: quare si credideris, ut oportet, et hunc ipse curare poteris, et alios multos. Sic ergo eum ad fidem reducebat qui adhuc de infidelitate loquitur; unde sequitur et continuo exclamans pater pueri cum lacrymis aiebat: domine, adiuva incredulitatem meam. Sed si crediderat dicens credo, quomodo subdit adiuva incredulitatem meam? dicamus igitur, quoniam multiplex est fides, introductoria scilicet et perfecta. Hic autem incipiens credere, salvatorem deprecabatur ut apponeret reliquum ad suam virtutem. Beda. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud perfectio.
Quia igitur per occultam inspirationem gratiae, meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat. Hieronymus.
Per hoc etiam monstratur quod credulitas nostra infirma est, nisi innixa subsistat adiutorio subsidii dei; fides autem cum lacrymis optata vota capit: unde sequitur et cum vidisset iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: surde et mute spiritus, ego praecipio tibi: exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Theophylactus. Ideo autem cum videret turbam concurrere, comminatus est spiritui immundo, quia nolebat coram turba curare, ut ostentationem fugere doceret.
Chrysostomus. Quod autem comminatur, et dicit ego tibi praecipio, divinae attribuitur potestati; quod vero dicit non solum exi ab eo, sed et amplius noli introire in eum, ostendit quia ad reintrandum promptus erat, quia ille nondum erat in fide perfectus; sed hoc domini iussio inhibebat.
Sequitur et exclamans, et multum discerpens eum exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Non enim valuit mortem diabolus imponere propter verae vitae adventum.
Beda in Matth.. Quem autem hostis impius morti similem reddidit, hunc pius salvator piae dexterae tactu salvavit; unde sequitur iesus autem tenens manum eius elevavit eum, et surrexit.
Ex quo sicut verum se esse deum potentia salvandi docuit, ita et veram se habuisse carnis naturam more tactus humani declaravit. Negat namque Manichaeus insanus, veraciter eum carne indutum fuisse; sed ipse cum tot languentes suo tactu erexit, mundavit, illuminavit, haeresim illius, et antequam nata esset, damnavit.
Sequitur et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: quare nos non potuimus eicere? chrysostomus in Matth.. Timebant enim ne forte collatam sibi gratiam amisissent: receperant enim potestatem iam spirituum immundorum.
Sequitur et dixit illis: hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio.
Theophylactus. Scilicet lunaticorum, vel simpliciter omnium Daemoniorum genus: oportet namque ieiunare eum qui curari debet, et illum qui curat. Sic enim vera oratio perficitur, cum coniungitur orationi ieiunium, quando non gravatur qui orat ex sumptione ciborum, sed sobrius est.
Beda. Mystice autem dominus sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat, et spiritus malos ab his qui vexantur expellit: nam carnales adhuc et insipientes confortat, docet, castigat; et perfectos liberius de aeternis instruit. Theophylactus. Daemon autem iste surdus et mutus est: surdus, inquantum non vult dei sermones audire; mutus vero, inquantum non vult alios quod condecens est docere. Hieronymus.
Peccator autem spumat stultitia, stridet iracundia, arescit ignavia. Discerpit autem spiritus appropinquantem ad salutem; et similiter quos in ventrem suum trahere desiderat, discerpit per terrores et damna, ut fecit Iob. Beda.
Saepe enim dum converti ad deum post peccata conamur, maioribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis: quod facit ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet iniuriam. Gregorius Moralium. Velut mortuus autem ostenditur qui a maligni spiritus potestate liberatur: quia quisquis iam terrena desideria subegit, vitam in se carnalis conversationis extinguit et mundo mortuus apparet: quem multi mortuum dicunt, quia qui spiritualiter vivere nesciunt, eum qui carnalia bona non sequitur, extinctum funditus arbitrantur.
Hieronymus.
Per hoc autem quod ab infantia vexatus est, significatur gentilis populus, cuius a nativitate crevit cultus inutilis idolorum, ut stulte immolaret filios suos Daemoniis; unde dicitur, quod in ignem et aquam eum misit: alii enim de gentibus ignem venerabantur, alii aquam. Beda. Vel in hoc daemoniaco significatur quod qui originalis culpae reatu astricti veniunt in mundum, christi sunt gratia salvandi.
Ignis autem ad fervorem iracundiae referendus est, aqua ad voluptates carnis, quae dissolvere mentem per delicias solent.
Non autem puero qui vim patiebatur, sed Daemoni qui inferebat, comminatus est: quia qui peccantem emendare desiderat, vitium utique increpando et execrando debet exterminare, sed hominem amando refovere.
Hieronymus. Imputat autem dominus spiritui quod homini praestat, dicens surde et mute spiritus, quia ille nunquam audiet, nec loquetur quod peccator poenitens audit et loquitur. Exiens autem Daemon ab homine, nunquam revertitur, si homo cor suum seraverit clavibus humilitatis et caritatis, et Ostium obtinuerit immunitatis. Factus est homo sanatus velut mortuus: sanatis etenim dicitur: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum christo in deo. Theophylactus.
Sed si iesus, idest evangelicus sermo, teneat manum, idest virtutem activam, tunc a Daemone liberabimur. Vide etiam quod primo deus nos iuvat, deinde requiritur a nobis quod bonum operemur; unde dicitur, quod iesus elevavit illum, in quo ostenditur dei auxilium; et surrexit, in quo monstratur hominis studium. Beda. Dum autem docet dominus apostolos quomodo Daemon nequissimus debeat expelli, omnes instituit ad vitam; ut scilicet noverimus graviora quaeque, vel immundorum spirituum, vel hominum, tentamenta, ieiuniis et orationibus esse superanda: iram quoque domini, cum in ultionem scelerum nostrorum fuerit accensa, hoc remedio singulari posse placari.
Ieiunium autem generale est non solum ab escis, sed a cunctis illecebris abstinere carnalibus, immo ab omnibus vitiorum passionibus. Sic et oratio generalis non solum in verbis est quibus divinam clementiam invocamus, verum etiam in omnibus quae in obsequium nostri conditoris fidei devotione gerimus, teste apostolo, qui ait: sine intermissione orate. Hieronymus.
Vel stultitia, quae ad luxuriam carnis pertinet, sanatur; ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cuiusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneo adhibetur. Ieiunio passiones corporis, et oratione pestes sanandae sunt mentis.