Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CXXIX . Catholici episcopi NotoriaeDonatistarum respondent, significantes Marcellino se illis concedere quod petierant, ut universi qui venerant eorum episcopi praesentes essent in eo loco ubi celebranda erat collatio: tum etiam catholicae Ecclesiae causam adversus eorum schisma validis argumentis vindicant.
Honorabili ac dilectissimo filio V. C. et spectabili tribuno et notario MARCELLINO, AURELIUS, SILVANUS, et universi episcopi catholici.
1. Multum nos sollicitos reddidit Notoria, vel litterae fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione converti, quod edicto Nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis nostrae tranquillitati quietique providisti, consentire noluerunt; ne forte etiamsi non omnes, aliqui tamen eorum per multitudinis tumultum seu strepitum, collationem, quae pacifica et pacata esse debet, impediant. Atque utinam ipsos non pertentet ista cogitatio, et nos potius fallat ista suspicio! et ideo si velint omnes esse praesentes, ut cum eis visum fuerit, congregatis illuc etiam nobis, simul inde egrediamur concordes atque pacati, et schismatica divisione correcta, fraterno unitatis Christi vinculo obstricti, mirantibus et gaudentibus omnibus bonis, dolente autem solo diabolo et 0491 similibus ejus, pariter in Ecclesiam ad gratiarum actionem, laudesque Deo reddendas ardentissima et lucidissima charitate pergamus.
2. Quid enim magnum est, si oculus pacatus attendat, et cogitatio christiana non deserat considerare et videre, remotis humanis criminationibus seu veris seu falsis, in eis Litteris Ecclesiam esse quaerendam, ubi Christus Redemptor ejus innotuit? Nam sicut non audimus contra Christum eos qui dicunt corpus ejus de sepulcro furatum a discipulis; sic non debemus audire contra ejus Ecclesiam eos qui dicunt non eam esse nisi in solis Afris et Afrorum paucissimis sociis: Apostolus quippe dicit quoniam veraces christiani membra sunt Christi (Ephes. IV, 25); sicut ergo non credimus furto cujusquam periisse carnem Christi mortuam de sepulcro, sic credere non debemus peccato cujusquam viva ejus membra periisse de mundo. Non est itaque difficile, quoniam caput est Christus, et corpus Ecclesia, simul in Evangelio commendatum videre, et caput contra calumnias Judaeorum, et corpus contra criminationes haereticorum. Nam quod legitur, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, contra eos est qui dicunt mortuum de sepulcro esse sublatum; quod autem sequitur, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47), contra eos est qui dicunt non esse Ecclesiam in orbe terrarum: ut uno brevi capitulo paucisque verbis, et inimicus capitis, et inimicus corporis repellatur, et, si fideliter attenderit, corrigatur.
3. Nam tenere istas inimicitias fratres nostros tanto magis dolemus, quanto magis eos constat easdem Scripturas nobiscum tenere, quibus haec apertissima testimonia continentur. Judaei quippe qui negant resurrexisse Christum, saltem non accipiunt Evangelium: isti autem fratres nostri utriusque Testamenti auctoritate devincti sunt; et tamen criminari nos volunt de Evangelio tradito, et nolunt ei credere recitato. Sed nunc fortasse hujus collationis cura suscepta diligentius perscrutati sunt Scripturas sacras; et quia in eis innumerabilia testimonia repererunt, quibus promissa est Ecclesia futura in omnibus gentibus, et toto orbe terrarum, sicut eam reddi et praesentari coepisse in Evangelio et Epistolis apostolicis, et in Actibus Apostolorum videmus, ubi et ipsa loca, et civitates, et provinciae leguntur, per quas crevit, incipiens ab Jerusalem, ut inde se etiam in Africam non migrando, sed crescendo diffunderet; non autem invenerunt aliquod testimonium divinorum eloquiorum, ubi dictum est eam perituram de caeteris partibus mundi, et in sola Africa Donati parte mansuram; et viderunt quam sit absurdum, pro illa, quae fuerat peritura, tot testimonia divina recitari; pro ea vero, quae, sicut putant, fuerat Domino placitura, nullum ejus testimonium reperiri: haec forte cogitantes, ad finiendas vanas, et perniciosas, et saluti aeternae contrarias inimicitias, ad locum collationis nostrae omnes convenire voluerunt, non ut tumultus novus oriatur, sed ut vetusta discordia finiatur.
0492 4. Nam et illud quo in nos solent graviter irritari, quod reges terrae, quos tanto ante praedictum est Christo domino servituros, leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitaverint non esse culpandum: quia et antiqui reges non solum gentis Hebraicae, sed etiam alienigenae, ne quisquam contra Deum Israel, hoc est verum Deum, non tantum faceret, sed vel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis minacissimis terruerunt; et majores istorum ipsam Caeciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem per Anulinum proconsulem accusando miserunt; quod utique non ob aliud videntur fecisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos qui superati essent, eis qui superassent, aliquid regali auctoritate decerneret; totamque ipsam causam potuerunt (et forte fecerunt ipsius collationis necessitate), archivis publicis perserutatis, invenire olim esse finitam, post ecclesiastica judicia, quibus absolutus est Caecilianus, illo etiam imperatore judicante, ad cujus examen rem totam et primo miserunt, et postea perduxerunt. Ibi potuerunt etiam causam Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani, quem malorum omnium fontem in concilio suo dixerant, cognoscente Aeliano proconsule ex praecepto ejusdem imperatoris, invenire purgatam.
5. Quanquam et hoc si attenderunt, et, quod facile fuerat, adverterunt, in Scripturis sanctis Ecclesiam Christi permixtis zizaniis, et palea, et piscibus malis futuram esse promissam usque ad tempus messis (Matth. XIII, 24 30), ventilationis (Id. III, 12), et littoris (Id. XIII, 47, 48), utique cogitare potuerunt, etiamsi malam causam Caecilianus et coepiscopi ejus habuissent, nihil eos praejudicare potuisse orbi christiano, quem Deus paucis credentibus tanto ante promisit, et nunc multis videntibus reddidit. Nisi forte plus contra Ecclesiam valuit homo peccans, quam pro Ecclesia Deus jurans, et iniquitas quod amisit, quam veritas quod promisit. Haec sentire quam sit stultum et impium jam fortasse viderunt: cogitaverunt quoque damnatos a se Maximianistas Primiani damnatores per potestates terrenas etiam de basilicis curasse pellendos, et ibi certius exemplo suo recentiore didicerunt non esse peccatum, si tale aliquid Ecclesia contra rebelles suos ab hujusmodi potestatibus postulat: et quod aliquos ex damnatis postea receperunt, quos cum damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societate schismatis constitutis dilationem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi surculi communione impollutos mansisse dixerunt, et Baptismum vel a damnatis, vel a sociis eorum, quamvis foris in schismate datum, rescindere atque iterare non ausi sunt; satis utique judicarunt ea quae contra nos dicebant, exemplo suo esse damnata: et credendum est quod jam intelligant quam sit indignum, quam intolerabile, ut cum sedeant in cathedris episcopalibus cum istis, et cum ipso simul Primiano damnatores ejus et damnati in causa ejus, ut sit pax in parte Donati, de Caeciliano infametur orbis christianus, ne in pace vivat unitas Christi.
0493 6. Haec omnia fortasse cogitantes, et Dei timore permoti, omnes collationis loco adesse voluerunt, non tumultus dispositione, sed pacis. Quod enim propterea se universos adesse dixerunt, ut eorum numerus appareat, quoniam eos paucos esse adversarii saepe sui mentiti sunt; hoc si aliquando a nostris dictum est, de his locis dici verissime potuit ubi nostrorum coepiscoporum et clericorum atque laicorum longe major est numerus, et maxime in proconsulari provincia: quanquam, excepta Numidia consulari, etiam in caeteris provinciis Africanis nostrorum numero facillime superentur; aut certe, in comparatione omnium gentium, per quas catholica communio dilatatur, eos esse paucissimos rectissime dicimus. Sed nunc si numerum suum innotescere voluissent, nonne ordinatius atque tranquillius innotesceret per eorum subscriptiones, quas ut mandato suo te cernente subjungant, edicto admonuisti? Quid sibi ergo vult quod collationis loco omnes adesse desiderant? Si enim pacem non cogitant, quid non perturbabunt locuturi, aut quid illic facient tacituri? Nam etiamsi clamor non sit, solus susurrus ipse multorum, satis magnum strepitum faciet, quo impediatur illa collatio.
7. Quid est autem quod in Notoria sua ponendum putarunt, ideo se juste flagitasse ut omnes adessent, quia omnes conventi sunt ut venirent? quasi possent eligi pauci qui adesse deberent, nisi ab omnibus qui venissent, ut eorum electioni te praesente subscriberent, ac sic in paucis omnes essent, cum ab omnibus pauci electi essent. Aut ergo tumultus ab eis cogitatur, aut pax; quorum illud optamus, illud cavemus: et ideo ne forte, quod absit, hoc praeparetur potius quod cavemus quam quod optamus, consentimus adesse omnes illos, ut tamen a nobis tantus adsit numerus, quantus tuae Spectabilitati sufficere visus est; ut tumultuosum per turbas si quid emerserit, nonnisi eis recte imputetur, in quorum parte praesens fuerit ad rem, quae a paucis agenda est, omnino superflua multitudo. Si autem quod votis omnibus cupimus, quod ardenter appetimus, quod suppliciter a Domino deprecamur, causa unitatis faciendae illa erit necessaria multitudo, cum voluerint, omnes aderimus, et ad tantum bonum, illo adjuvante qui hoc donat, alacriter convolabimus, dicentes. Fratres nostri estis (Isai. LXVI, 5, sec. LXX), non jam eis qui nos detestantur, sed qui odio finito amplectuntur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate jam nobiscum experientibus, quam bonum sit et jucundum fratres habitantes in unum (Psal. CXXXII, 1). (Et alia manu): Optamus te, fili, in Deo bene valere. (Item alia manu): Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, subscripsi. (Item): Silvanus primae sedis provinciae Numidiae, subscripsi.