PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur finis, cum dicitur :
" Ut sisterent eum Domino. "
Sistere, hoc est, confirmare per addictionem. Psal. lxxii, 28 : Mihi adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Matth. XIX, 14 : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. Quod enim nova testa capit, inveterata sapit. Proverb. IV, 3 et 4 : Ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea : et docebat me. I Reg. I, 28 : Ego commodavi puerum istum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus Domino." Sicut scriptum est in lege Domini. "
Hic ponitur concordans ad factum Scripturae testimonium. Dicitur autem hic lex Domini, non solum decalogus, sed omne praeceptum legis Moysi. Scriptum enim est illud specialiter, Exod, XIII, 2 : Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.
Et hanc legem inducit cum dicit : " Quia omne masculinum. " Sed videtur minus dicere : quia lex dicit, Omneprimogenitum. Et dicendum quod omne primogenitum erat Domini, tam masculinum quam fremininum. Sed masculinum offerebatur cum oblatione holocausti, et sistebatur Domino, vel redimebatur. Foemina autem non offerebatur, sed oblatio fiebat solum pro ea : et ipsa non offerebatur, sed redimebatur. Et ideo dicit hic " Omne masculinum, " quod est secundum nativitatem perfectum. Malach. I, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.
" Adaperiens vulvam, " hoc est, aliis aperiens sequentibus in generatione, " sanctum, " hoc est, sanctificatum, " Domino vocabitur, " in omnibus generationibus, tam in hominibus quam in jumentis.
Dicitur autem, Deuter. XXIII, 18 : Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui. Et ideo notandum, quod omne primogenitum hominis offerebamur. Sed primogenitum Levitarum ad obsequium sistebatur tabernaculi. Primogenitum autem aliarum tribuum, post oblationem factam, quinque siclis redimebatur. Et hoc legitur, Numer. xviii, 16. Primogenitorum autem animalium quaedam erant munda ad edendum et offerendum. Quaedam autem immunda ad edendum, sed munda ad offerendum. Quaedam autem et immunda ad edendum, et immunda ad offerendum. Omnia autem quae erant munda ad edendum et offerendum, offerebantur sacerdoti: sed offerens potuit ea redimere si voluit. Munda autem ad offerendum et immunda ad comedendum, erant ad laborandum quidem apta : sed nec ungulam dividentia nec ruminantia, sicut equus, et asinus, et mulus, et hujusmodi: et haec etiam offerebantur, et redimebantur quanti ea sacerdos aestimavit. Immunda autem ad edendum et offerendum erant, quae ungulam non findebant, nec ruminabant, et labori apta non erant: sicut canis et cattus, et hujusmodi :
et haec non offerebantur, nec redimebantur. Et de his loquitur lex . Sic igitur intelligitur littera.
Erat autem lex ista de caeremonialibus, quorum totus usus fuit in significando. Primogenitorum praeclarior est natio : et quidquid quod praecipuum est in mundis et utilibus, offerri debet Domino. Proverb. III, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum. Unde, Levit, XXXVII, 26, praecepit sibi offerre primitiva. Mich. VI, 6 : Quid dignum offeram Domino ? Quidam autem hoc non faciunt : sed primitiva offerunt diabolo, et debilia Deo. Psal. cv, 37 : Immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. Econtra de bonis dicitur, Psal. lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te custodiam. Malach, i, 8 : Si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ?
Ista primitiva in nobis sunt duo : unum primum in conceptu, quod est bona voluntas : aliud primum in partu, quod est bona operatio. Ad Philip, II, 13 : Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. II ad Corinth. VIII, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Haec tamen lex non ligabat Beatam Virginem, quia intactis signaculis exivit Dominus de claustro pudoris : sicut intacto signaculo intravit et exivit ad discipulos januis clausis. Ezechiel, xliv, 2 : Porta haec clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Et ideo legi non subjacebat.
" Et ut darent hostiam, etc. "
Tangit hic aliam legem de oblatione, quae habetur, Levit. XII, 2 et seq. Et ad hanc etiam legem non tenebatur. Haec enim lex dicit, quod mulier quae suscepto semine peperit masculum, immundaerit septem diebus juxta dies separationis menslruae : et illis septeni diebus erat immunda ab hominibus separata : quidquid tangebat, immundum erat. Et post septem dies, rursus triginta tribus diebus abstinebat a thoro viri: et tunc cum oblationibus venit ad sacerdotem et cum filio : et oblatione et oratione facta, redibat ad thorum viri. Si autem foeminam peperisset, quatuordecim diebus erat immunda, et sexaginta sex diebus a thoro viri separata : et post octoginta dies venit ad templum cum simili oblatione, sed cum filia, et facta oblatione et oratione, thoro viri restituebatur. Oblatio autem eorum qui potuerunt, fuit agnus in holocaustum, et agnus pro peccato, qui partim cessit sacerdoti. Si autem secundum suas facultates non poterat habere agnos, tunc indulgebatur ei quod offerret, aut par turturum, aut duos pullos columbarum : quodcumque melius habere potuisset. Sic igitur Beata Virgo Maria quaesluaria, ut dicit Hieronymus, manus consilio victum quaerens, agnos habere non valens, oblationem pauperis obtulit. Sed determinatum non est, utrum obtulerit turtures vel columbas.
Significant autem caeremoniae istae : agnus quidem significat innocentiam divitum, in gratia et virtute. Sicut innocens Abel obtulit de adipibus gregis sui: quae oblatio majorum est, quos Dominus a peccato custodivit. Nos autem qui innocentiae oblationem habere non possumus, gemitum offerimus casto corde et corpore gementes. Gemitus enim duplex turturis, est duplex gemitus nostrae contemplationis. Dum aut gemimus ex desiderio amoris, dicentes, Cantic. v, 8 : Nuntiate dilecto quia amore langueo : pro incolatu miseriae desiderium habentes dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius . Aut in devotione orationis : nescientes quid petere expediat, propter ignorantiam nostri status. Ad
Roman. VIII, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Convertentes autem nos ad activam, similiter gemitus sunt multi, et cor nostrum maerens , Gemimus enim, ut dicit Glossa, pro peccatis nostris : sicut, Psal. xxxvii, 10 : Gemitus meus a te non est absconditus. Gemimus etiam pro peccatis alienis, Psal. xxx, 11: Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea. Ezechiel, iii, 15 : Sed ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum.
Dicit tamen Beatus Bernardus, quod Moyses timens incurrere crimen blasphemiae super Matre Domini, praesciens in Spiritu parituram non suscepto semine, temperat locutionem, dicens : Mulier, si suscepto semine, etc. Dicit etiam idem Sanctus, quod turtur casia avis, congrue offertur pro Domino. Columba autem avis lasciva incongrua est oblatio pro Domino. Et ideo lasciviam excludens, dicit: " Duos pullos columbarum, " quia pulli non lasciviunt. Hoc est ergo quod dicit.
Notat etiam Beatus Bernardus, quod hostias mortuas Domino lex obtulit : sicut patet, Genes, xv, 10, ubi Abraham aves non divisit. Nos autem spirituales hostias Domino vivas offerimus. Ad Roman. xu, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hujus autem sunt tres causae. Una quidem est, quod vitam nostram Domino offerimus : quia cum morte digni essemus, ipse nobis vitam concessit. Ezechiel, xviii, 23 : Numquid voluntatis meae est mors impii? dicit Dominus Deus : et non ut convertatur a viis suis, et vivat ? Secunda causa est, quia ipse pro nobis est mortuus : per hoc enim nostram emit vitam. II ad Corinth, v, 15 : Ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est.
Tertia causa est, quia non mortui laudant, sed viventes. Psal. CXIII, 17 : Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Hoc igitur est, quod notat Beatus Bernardus.
" Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon. "
Hic tangit, propter quod totum praecedens inductum est, et dicit duo. Primo enim ponit prophetantis commendationem propter prophetiae auctoritatem. Secundo autem tangit prophetiam.
Prophetantis autem commendationem commendat a naturae proprietate, ab habitationis sublimitate, a nominis congruitate, et a virtute.
A naturae quidem proprietate cum dicit : " Et ecce. " Et per adverbium quidem notatur ad omne bonum promptitudo. I Reg. III, 6 et 9, ait Samuel : Ecce ego. Isa. VI, 8 : Ecce ego, mille me. Act. IX, 10, dixit Ananias : Ecce ego, Domine.
" Homo, " ab omni bona hominis proprietate. Est enim homo animal mansuetum natura. Item, Homo intellectualis per naturam propriam. Jacob. I, 21 : 772 mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Joannes Chrysostomus dicit, quod " Christus Joannem familiarius caeteris dilexit, propter ingenitam sibi mansuetudinem, quam prae caeteris habuit. " Haec autem virtus maxime Praelatis competit, ne disciplinam asperitate excedant. Ad Galat.VI, 1 : Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Numer, xii, 3 : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.a Erat in Jerusalem. " Commendatur a sublimitate habitationis : quia ibi fuit legis studium, ibi regalis dignitas et cu-
riae regalis frequentia, ibi omnis urbanitas. Unde, Psal. lxxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. De studio, Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Eccli. XXIV, 15 : In Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. Haec propter urbanitatem aedificatur ut civitas. Haec est visio aeternae pacis. Psal. CXXI, 7 : Fialpax in virtute tua. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Haec igitur habitatio multum est digna et sublimis.
Deinde tangit congruitatem nominis, dicens :
" Cui nomen Simeon. " Simeon interpretatur videns maerorem : eo quod omni tempore maerorem perditorum prae oculis habens, Deum pro redemptione mittendum rogavit, qui eos ab iniqua Herodis liberaret potestate. Thren. I, 22 : Multi enim gemitus mei, et cor meum maerens. Baruch, iii, 1 et 2 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te, Domine : audi, Domine, et miserere.
" Et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo.
Et responsum acceperat a. Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo.
Et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit. "
Commendatur hic a virtute quadrupliciter : ab habitibus virtutum, ab inhabitatione auctoris virtutum, a revelatione spirituali auctoris, et ab actu spiritualis revelationis.
Ab habitibus commendatur, a justitia, timore, et spe. Justitia quidem ordinat ad proximum, timor autem ad Deum, et spes ad seipsum relatum ab beatitudinem.
De justitia commendans eum dicit : " Et homo iste justus, " Justus quidem generali justitia, quae est in congruentia legum : et speciali, quae est commutativa, et distributiva. Et simile dictum est de parentibus Joannis, Supra, I, 6 : Erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
a Et timoratus, " ad Deum timore casto : quia sine timore, ut dicit Glossa, justitia non custoditur. Eccli. XXVII, 4 : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Eccle, XII, 13 : Deum lime, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo. Justus ergo fuit per utilem ordinem ad bonum, quantum ad justitiam generalem : et per ordinem ad proximum, quantum ad justitiam specialem. Timoratus autem secundum universalem recessum a malo, quantum ad timorem generaliter sumptum, secundum quod timor est fuga mali, ut dicit Augustinus. Sed secundum quod timor est specialiter sumptus (qui est timor magni in admiratione quoad intellectum, et in reverentia quantum ad affectum) sic per timorem ordinatus est ad Deum.
" Exspectans. "
Hic commendatur a spe. Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, ex meritis et gratia proveniens. Per spem enim non exspectabat terrena, qui sciebat quod spes impii est quasi lanugo, quae a vento tollitur : sed exspectabat " consolationem Israel, " in adventu Redemptoris : haec enim consolatio est omnium redimendorum. Unde, Aggaei, II, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus : et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Est autem ista spes aliquando viva, aliquando mortua, aliquando tutans animam, aliquando vaga non lutans, aliquando per dilationem rei speratae affligens, aliquando non. Viva spes est per charitatem, quae est vita virtutum. Per hoc ipsa semper cum Spiritu sancto, qui vivificator est omnium quae inspirat,
I Petr. I, 3 et 4 : Regeneravit nos in spem vivam,... in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis. Sine charitate autem mortua est, quia est sine Spiritu, Job, viii, 13 : Spes hypocritae peribit. Tutans est illa, quae sicut anchora projecta ad littus aeternitatis, per omnimodam meriti thesaurizationem in caelis, et exspectationem aeternorum, Ad Hebr. VI, 18 et 19 : Confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. Haec enim totam ad aeternitatem ligat navim mentis. Alia autem spes temporalium, vana est, Job, xl, 28 : Ecce spes ejus frustrabitur eum. Haec spes ex desiderio ferventi ad rem speratam, affligit animam exspectantem, Proverb. XIII, 12 : Spes quae differtur affligit animam : lignum vitae desiderium veniens.
Sic ergo iste exspectabat " consolationem, " non propriam, quia charitas non quaerit quae sua sunt sed " Israel, " totius populi Dei, pro qua saepe orabat.
II Machab. xv, 14: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est qui multum orat projpopulo : hic enim redemptorum est consolatio. Isa. lxvi, 13 et 14 : Ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini: videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Et hac de causa potest esse, quod in Jerusalem exspectabat.
" Et Spiritus sanctus erat in eo. "
Commendatur hic ab auctore omnium gratiarum, ab inhabitatione Spiritus sancti. Daniel, v, 14 : Audivi de te, quod spiritum deorum habeas, hoc est, Angelorum et Sanctorum. Isa. XI, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae, et intellectus. Sicut enim, ut dicit beatus Bernardus, spiritus consideratur in navi, quando secundo ductu percutit vela : ita consideratur Spiritus sanctus in homine, quando prospero flatu percutit mentem, et cogit ad aeterna appetenda, loquenda, et opere quaerenda. Joan, iii, 8 : Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat." Et responsum, etc. "
Hic ab interna commendatur consolatione, cum dicitur quod a responsum acceperat a Spiritu sancto. " Est autem illud responsum aliquid saepe suspirans ad ipsum desiderium. Tantus enim erat ardor suspirantium Patrum Christi in carne praesentiam, quod quisquis ipsorum in spiritu erat, tunc tota ingeminando suspiria, dicebat: Putas, videbo ? putas, durabo ? putas, me hic inveniet illa nativitas ? putas quod credo videbo oculis meis? Et alius quidem propter vexationem hostis suspirare cogebatur, dicens, Psal. XII, 1 et Seq.: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? Usquequo avertis faciem tuam a me ? Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem ? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Alius autem suspirabat ex taedio dilatae promissionis, dicens, Ezechiel, xii, 27: Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa. Et illud Isaiae, xxviii, 13 : Manda remanda, manda remanda, exspecta reexspecta, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. Est enim impatiens amor ex diu dilato desiderio. Quasi dicant illud Joannis, x, 24:
Quousque animam nostram tollis ? Si vult consolari, veniat cito. Alius autem suspirabat ex abominatione descensus inferni. Job, xvii, 16 : In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi ? Alius autem gemebat ex desiderio videndi speciosum prae filiis hominum, et audiendi eum. Cantic. II, 14: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Sciebant enim pro certo quod facies illa futura esset, in quam desiderant Angeli prospicere , in cujus contuitu non saturatur oculus visu , et quod diffundenda erat gratia in labiis illius: et ideo vocem dulcem dicebant, et aurem non satiandam auditu : et quod tota anima liquefieret, ut loqueretur. Et ideo praesentiam ejus suspirabant. Ad hujusmodi ergo desiderium et gemitum Simeonis, respondit Spiritus sanctus. Psal. XI, 6: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari, hoc est, in Jesu, fiducialiter agam in eo. Zachar, i, 13: Respondit Dominus Angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
" Non visurum se mortem, "
Hoc est, non experturum mortem. Mors enim non videtur nisi per experimentum. Vel, " mortem " vocat inferni tenebras, quas abhorrebat plusquam mortem. Supra, I, 79: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.
" Nisi prius, " oculis corporis et mentis, " videret Christum Domini, " oculis quidem corporis humanitatem, et oculis mentis divinitatem. Joan. viii, 56: Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quae vos videtis. Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Dicitur autem Christus Domini, unctus Patris Domini. Joan, x, 36: Quem pater sanctificavit, et misit in mundum. Sanctificavit autem per unctionem Spiritus, quem sibi dedit non ad mensuram, sed sicut fonti datur jugiter manatio aquae vivae. Joan VII, 38 et 39 : Flumina de venire ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu.
" Et venit in spiritu in templum. "
Commendatur hic ab actuali instinctu Spiritus sancti: quia multi habent Spiritum sanctum, quos actualiter non tangit. Iste autem et dona habet Spiritus in virutibus, et ipsum inhabitantem Spiritum, et actualem Spiritus instinctum, et ad desiderium animae sancti Spiritus consolatorium responsum. Sic ergo nullo nuntio, nullo indicio sibi exterius facto, in Spiritu instigante et revelante, " venit. " Ad Roman. viii, 14: Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Isa. lxiii, 14: Spiritus Domini ductor ejus fuit. Act. xvii, 16 : Incitabatur spiritus ejus in ipso.
" In templum " autem venit, quia hoc prophetatum fuit, Malach, iii, 1 : Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Psal. xlvii, 20 : Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Aggaei, ii, 8 : Implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
" Et cum inducerent. "
Hic commendatur ab opere. Cum enim " parentes ejus, " hoc est, pater putativus, et Mater vera Dei Virgo Beata, qui erant parentes ejus : corporaliter quidem et spiritualiter Beata Mater: spiritualiter autem et putative Joseph. Act. xvii, 28: Ipsius et genus sumus.
Psal. CXXI, 4: Illuc enim ascenderunt tribus tribus Domini.
" Ut facerent pro eo, " scilicet oblationem, praesentationem et orationem, " secundum consuetudinem legis. " Hic aperte innuit quod haec non sunt facta, nisi ut consuetudo legis, quae adhuc statum habuit, conservaretur : ne lex sicut mala statim abjicienda indicaretur, sed cum honore terminata, ad cumulum deduceretur. Psal. xviii, 8 : Lex Domini immaculata convertens animas.
Posita occasione operis, subjungit:
" Et ipse, "
Simeon in spiritu irrumpens usque ad ipsum. Isa. LIX, 19 : Venit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit.
" Accepit eum, " puerum, " in ulnas suas. " Ulnas dicit, non brachia. Quia licet ulnae et brachia idem sint, tamen ulna est nomen brachii prout mensurat, brachium autem prout est pars corporis absolute. Qui autem accipit Jesum, mensurando accipit: quia, Matth. xxv, 15: Dat unicuique secundum propriam virtutem. I ad Corinth, iii, 8 : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Luc. VI, 38: Eadem mensura qua metui fueritis, remetietur vobis.
Tangit autem Glossa triplex mysterium de acceptione pueri in ulnas senis: unum ex hoc quod antiquas ulnas novo recenter nato puero conjunxit: ex hoc enim significavit vetustatem legis in novitatem gratiae transituram. II ad Corinth, v, 17 : Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
Secundum mysterium est, quod puer susceptus novus et recens ulnas senis texit. Et in hoc significatur, quod gratia novitatis Christi tegit vetera et occultat, ne de caetero videantur ad observationem. Levit. XXVI, 10 : Comedetis vetu-stissima veterum, et novis vetera supervenientibus projicietis.
Tertium mysterium, quod puer novus susceptus vacuitatem ulnarum replevit. Et per hoc significatur, quod omnia quae in lege veteri sunt secundum figuram veri et boni, implentur per Christum. Matth. v, 17 : Non veni Legem solvere, sed adimplere. Matth. III, 15 : Sic decet nos implere omnem justitiam.
Accepit ergo eum sic praesago corde in ulnas suas, " et benedixit Deum. " Sicut enim perfectus fuit virtute, spiritu, interna consolatione, et instinctu, et opere: sic perfectus fuit verbo in gratiarum actione. Et hoc est quod dicit: " Benedixit, " hoc est, gratias egit, " Deum, " in Deum dirigens bona quae accepit. Eccle. I, 7 : Ad locum unde exeunt flumiva, revertuntur ut iterum fluant.
" Et dixit. " Sicut perfectus fuit in gratiarum actione, sic perfectus fuit in prophetia. Hoc est quod prophetando dixit. I ad Corinth. XII, 8: Per spiritum datur sermo sapientiae. Et hoc canendo dixit. Judicum, v, 3: Ego sum, ego sum quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel.
" Nunc dimittis servum tuum. Domine, secundum verbum tuum in pace:
Quia viderunt oculi mei salutare tnum. "
Ecce canticum prophetiae ipsius, quod dividitur in duo. Primo enim accepit dimissionis licentiam: veritatem confitens in responso, quod a Spiritu receperat. Secundo, ad quid Deus Pater salutare suum paravit in Jesu, determinat.
In primo autem duo dicit. Petit enim in pace dimitti: secundo, verum confitetur responsum Spiritus sancti.
In primo tangit quinque. Primo enim secundum ordinem litterae determinat tempus consolationis et pacis incepisse, dicens :V Nunc. " Non ante hoc tempus, sed " nunc, " ex quo Patri obediens formam servi accepit, et in templo ut hostia pro nobis oblatus est. Isa. xlix, 8: In tempore placito exaudivi te. Psal. CI, 14 : Misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. II ad Corinth. VI, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
Secundo, secundum ordinem litterae dimitti precatur, dicens: " Dimittis. " Assertive ponit, quia jam ex promisso dimittit in effectu. II ad Timoth. IV, 6 : Ego jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Quidam exponunt praesens pro futuro, " dimittis, " hoc est, dimittes. Sed non oportet : quia verificato responso, statim dimissus erat: et senile corpus statim resolvi incipiebat. II Petr. I, 14: Certus quod velox est depositio tabernaculi mei.
Tertio, secundum seriem litterae suam profitetur conditionem, dicens: " Servum tuum. " Psal. cxv, 16:0 Domine, quia ego servus tuus. Et est servus, servi formam exhibentis. Isa. xlix, 3 : Servus meus es tu, Israel, scilicet qui vides Deum, quia in te gloriabor.
Quarto, confitetur honorem pueri, dicens : " Domine, " quamvis sit pauper. Genes, xxvii, 37 : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi.
Deinde confitetur veritatem promissi: " Secundum verbum tuum, " mihi in Spiritu responsum. Quod enim Spiritus dixit, verbum pueri fuit: quia Spiritus a puero procedit. Joan. XVI, 13 : De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Ad Titum, 1, 2: Quam promisit qui non mentitur, Deus.
" In pace " reconciliationis quam nuntiabo inferis. Psal. IV, 9: In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Eccli. xliv, 14: Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Haec enim pax fuit in limbo Patrum, qui spe felici
Redemptoris exspectabant adventum : qui limbus etiam dicitur sinus Abrahae. Luc. XVI, 22 : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Et dicit Hieronymus, quod haec est requies beatorum pauperum.