QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum infinitum possit cognosci a nobis ?
Arist. hic c. 2. et 1. Physic. c. 4. D. Thom. 2. Met. lect. 4. et 1. p. q. 86 . a. 2 . D. Bonavent. in 3. dist. 14. Durand. 4. dist. 49. q. 3. Marsil. 2. q. 10. art. 2. Aut. Andr. 2. Metaph. q. ult. Fonseca ibid. c. 2. q. 2. sect. 1. et seq. Vide Scotum in i. dist. 3. q. 2. et in 3. dist. 14. q.2.
Quod sic, Deus est infinitus, et possumus eum cognoscere, ut supra habitum est: ergo, et . Item, cognitio est per omnes causas; ergo per primam, quae est infinita.
Item, infinitum definimus, et passiones de eo assignamus, et imponimus nomen ad significandum illud: ergo ipsum intelligimus. Item, species omnes quorumcumque generum sunt intelligibiles a nobis, quia definibiles ; sed species numerorum et figurarum sunt infinitae, quia ultra quamcumque speciem datam, contingit accipere aliam in infinitum, et ita infinita, quae verae sunt species, licet non existant, sicut species rosae est species vera, rosa non existente; ergo possunt cognosci. Item 4. Physicor. cap. de Vacuo, t. c. 76. si duo corpora simul sunt et infinita: ergo si duae species intelliguntur simul, et infinitae, et quaelibet est principium cognoscendi. Contra, Philosophus 2. hujus text. comm. 35. dicit, si formales causae essent infinitae, nihil contingeret scire, et idem dicit 1. Phys. t. c. 35. contra Anaxagoram de principiis infinitis, tunc nihil esset cognoscibile. Item, Commentator hic comment. 11. si quis imaginatus fuerit lineam infinitam, non intelliget eam. Contra, quod potest virtus inferior, potest et superior: quidquid igitur potest quis imaginari, potest intelligere.