REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera sententiar potuisse Angelum volitione simplici seu inefficaci, non vero efficaci, appetere beatitudinem Dei, et explicat bene utramque volitionem ; solvitque per optimam doctrinam rationes pro D. Thoma adductas.
Dico tamen ad quaestionem, distinguendum de actu volendi ; est enim duplex, simplex, et cum conditione. Simplex, qui est efficax, quando quis credit volitum sibi esse possibile, et eligit media ad consequendum illud, et importat executionem. Velle cum conditione est velleitas intensa aliquando ad finem habendum, non tamen est velle efficax, quia non importat media ad consequendum finem, quando scit istum finem esse simpliciter sibi impossibilem, vel quando desperat consequi finem ; et illud sufficit ad peccatum mortale maximum, et ad maximum praemium. Non enim ex hoc est volilio bona, quod potest esse efficax, et quod importat executionem, ex qua procedunt operationes, sed ex hoc, quod est cum debitis circumstantiis, est volitio bona, vel mala, sive possit consequi objectum velleilatis, sive non. Loquendo de actu.volendi primo modo, dico quod Angelus non potuit appetere aequalitatem Dei. Secundo modo potuit, quia potuit amare se lanium amore amicitiae, quantum debuit secundum rectam rationem amasse Deum, et lau?tum bonum potuit sibi concupiscere, quantum debuit Deo amore concupiscentiae,
loquendo de actu voluntatis, qui dicitur velleitas.
Ad primam rationem primae opinionis, dico quod voluntas appetit ostensum, non tamen praecise, quia voluntas est vis collativa, sicut intellectus. Ut igitur intellectus apprehendit summam beatitudinem, non errat, nec cum apprehendit essentiam ; sed cum intellectus format complexum, uniendo summam beatitudinem naturae Angeli, unit cum sibi impossibili, et tunc errat. Sic voluntas, cum amat summam beatitudinem, non errat; nec cum amat se, cum sit quoddam bonum ; sed tunc potest voluntas conferre hoc bonum illi bono, et amare summam beatitudinem ipsi Angelo, et tunc errando peccat. Et cum dicitur, intellectus non errans ostendit bonum voluntati, dico quod verum est, quia intellectus jam ostendit voluntati illud complexum, uniendo summam beatitudinem essentiae Angeli, sed partes hujus complexi ostendit, ut hoc bonum et illud, et ibi non errat, et tunc voluntas appetit hoc bonum illi bono, cui non potest competere.
Ad aliud, quod ista divisio non est sufficiens, loquendo de electione stricte, sed quod Philosophus loquitur de ea, ut est impossibilium eorum, quae sint ad finem, quia sic nec peccavit primus Angelus ex passione, nec ex ignorantia, nec ex electione. Sed extendendo electionem ad omnem appetitum ex plena libertate et deliberatione, et ex plena apprehensione, dico quod peccavit ex electione, et talis electio potest esse impossibilium, sicut velleitas.
Ad aliud, dico quod quamquam illud complexum : Angelum esse aequalem Deo, claudat contradictionem, tamen partes non claudunt, neque quod appetit, neque cui appetit ; igitur manet hoc volibile, et illud, et actu simplici nullum impossibile vult, sed actu collativo potest habere velleitatem volibilis claudentis contradictionem.
Ad aliud, cum dicitur, Angelus non potest appetere se non esse, dictum est quod potest habere velleitatem tali modo in quarto hujus , quia damnati mallent non esse, si possent, quam sic esse. Vel esto quod nullo modo posset velle non esse, adhuc posset appetere se esse aequalem Deo, quia licet ex hoc sequitur per locum intrinsecum, non tamen includitur de per se in intellectu antecedentis, et in talibus potest quis velle antecedens, et nolle consequens ; nam intellectus potest scire antecedens, et non scire consequens, sicut omnem mulam esse sterilem, et tamen non hanc, quia ignorat consequentiam. Sic potest aliquis antecedens velle, et non consequens, adhuc licet sciret hoc esse consequens, quia non vult consequentiam, imo vel leti talem habitudinem non esse, si posset. Sic quilibet peccans mortaliter, praefert voluntatem suam voluntati divinae ; et sic aliquo modo vult Deum non esse per locum extrinsecum, non quod vult formaliter Deum non esse, imo vellet quod non esset talis connexio antecedentis ad consequens.
Ad primam rationem pro opposita opinione, dico quod Angelus potest habere aliquem actum voluntatis positivum, quo vult sibi aequalitatem
Dei, quia potest velle sub conditione ; non tamen potest velle per velle efficax, quod talis aequalitas insit, nisi illi cui est possibile inesse.
Ad aliud, concedo quod Angelus potest frui se, et amare se quantum deberet Deum, et potest concupiscere sibi tantum bonum quadam velleilate, sed non velle efficaci; sed potest velle ita efficaciter simile bonum conveniens, sicut Deo bonum Deo conveniens, sed illud bonum non erit beatitudo summa, ut competit Deo.
Ad aliud, concessum est quod velleitas potest esse respectu impossibilis, non (tamen velle efficax respectu sciti impossibilis, quia ibi nunquam praecipitur executio, nec eliguntur media.
Ad aliud, cum dicitur quod voluntas potest odire Deum, dubium est, quia si non possit odiri nisi illud, in quo est aliqua ratio mali, nullo modo potest tunc Deus odiri.
Dicitur, saltem malus potest odire justitiam Dei, quia inquantum punit eum, est sibi mala.
Dico quod justitia Dei in se non plus potest odiri quam Deus, quia in ipsa in se, nulla est ratio mali ; igitur si potest justitia Dei odiri, hoc non erit nisi ut in effectu, inquantum effectus est malus punito, quamquam non sit malus in se ; et tunc velle justitiam Dei sic non esse, non est velle eam simpliciter non esse. Et secundum hanc viam esset dicendum quod odium Dei non est maximum peccatum, quia nullus potest sic peccare ; et tunc optimo actui, quod est amare Deum, nihil est directe contrarium, quia odire Deum non potest esse, sed aliquod aliud peccatum erit maximum. Vel esto quod malus Angelus possit odire Deum, tunc potest dici quod vellet non esse, si posset, non tamen ad hoc habet velle efficax.
Ad aliud patet per idem.
Ad primum principale, dico quod intellectus non errat in apprehensione simplici, nec apprehendendo beatitudinem in natura Angeli, nec voluntas peccat in hoc volendo, sed intellectus uniendo hoc illi, errat, et voluntas volendo hoc illi, peccat.
Ad aliud in oppositum, dico quod volitio non est quod sit aequalis simpliciter, sed interpretative, quia praeponit voluntatem suam voluntati Dei, et sic dicit: Ero similis Altissimo, interpretative, quia respectu alicujus eminentiae, quam non habebat, et non simpliciter appetebat voluntate efficaci, esse aequalis Deo.