Theophylactus. Post miracula interponit dominus sermonem de passione, ne putaretur quod involuntarie passus est; unde dicitur et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam; nec volebat quemquam scire, idest se ibi esse. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum. Beda. Semper prosperis miscet tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos; sed praemeditatis animis ferant. Theophylactus.
Postquam vero dixerat quod triste erat, tunc adiungit quod laetificare debet; unde sequitur et occisus, tertia die resurget, ut disceremus ex hoc, quod post angustias laetitiae subsequuntur.
Sequitur at illi ignorabant verbum, et timebant eum interrogare. Beda. Haec ignorantia discipulorum non tam de tarditate ingenii, quam de amore nascitur salvatoris, qui carnales adhuc, et mysterii crucis ignari, quem deum verum cognoverant, mortuum credere nequibant; et quia per figuras eum loquentem saepe audire consueverant, horrentes eventum mortis eius, etiam in eis quae de sua traditione ac passione aperte loquebatur, figurate aliquid significari volebant.
Sequitur et venerunt capharnaum. Hieronymus.
Capharnaum dicitur villa consolationis; et congruit interpretatio ad praedictam sententiam, qua dixerat et occisus, tertia die resurget.
Sequitur qui cum domi essent, interrogabat eos: quid in via tractabatis? at illi tacebant. Chrysostomus. Matthaeus autem dicit quod accesserunt ad iesum discipuli dicentes: quis, putas, maior est in regno caelorum? non enim ab initio narrationem incepit, sed tacuit de intelligentia salvatoris circa discipulorum cogitationes et dicta, quamvis posset intelligi quod ea etiam quae seorsum cogitabant, aut dicebant, dicebant ad eum; quia omnia erant ei ita cognita ac si ad eum dicta fuissent.
Sequitur siquidem inter se in via disputaverant, quis esset illorum maior. Lucas autem dicit quod cogitatio intravit in discipulos, quis esset illorum maior. Cogitationem enim et intentionem eorum dominus ex illorum verbis manifestavit secundum historiam evangelicam.
Hieronymus. Recte autem in via tractabant de principatu. Similis enim est haec tractatio loco. Principatus enim sicut ingreditur, sic deseritur, et quamdiu tenetur, labitur, et incertum est in qua mansione, idest in qua die, finiatur. Beda. Inde autem videtur orta disputatio discipulorum de primatu, quia viderant Petrum, Iacobum et ioannem seorsum ductos in montem, secretumque eis ibi aliquid esse creditum; sed et Petro, secundum matthaeum, claves regni caelorum esse promissas. Videns autem discipulorum cogitationes dominus, curat desiderium gloriae humilitate sanare, et primatum non esse quaerendum, prius simplici humilitatis commonet imperio; unde sequitur et residens vocavit duodecim, et ait illis: si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
Hieronymus. Ubi notandum, quod illi euntes disputabant de principatu, ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt. Chrysostomus.
Appetebant quidem discipuli honorem habere a domino; desiderium etiam eis inerat ut magnificarentur a christo: quanto enim quis maior est, tanto maioribus honoribus dignus existit; propter hoc non eorum desiderium impedivit, sed humilitatem introduxit. Theophylactus.
Non enim vult ut usurpemus nobis primatus, sed per humilitatem altitudinem consequamur. Mox autem monet eos innocentiae puerilis exemplo; unde sequitur et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum. Chrysostomus in Matth..
Ipso visu eis persuadens humiles esse et simplices: etenim ab invidia et vana gloria parvulus mundus existit, et a concupiscendo primatum. Non solum autem ait: si tales efficiamini, mercedem magnam accipietis; sed et si alios tales honorabitis propter me; unde sequitur quem cum complexus esset, ait illis: quisquis unum ex huiusmodi pueris recipit in nomine meo, me recipit. Beda.
In quo vel simpliciter pauperes christi ab his qui volunt esse maiores, pro eius ostendit honore recipiendos; vel malitia parvulos ipsos esse suadet, ut simplicitatem sine arrogantia, caritatem sine invidia et devotionem sine iracundia conservent.
Quod autem complectitur puerum, significat humiles suo dignos esse complexu ac dilectione. Addidit autem in nomine meo, ut formam virtutis quam, natura duce, puer observat, ipsi pro nomine christi rationis industria sequantur. Sed quia se in pueris recipi docebat, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, subiunxit et quicumque me susceperit non me suscipit, sed eum qui me misit; talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est pater. Theophylactus. Vide quantum valet humilitas, patris namque et filii inhabitationem meretur, et etiam spiritus sancti.