Hic captat benevolentiam ex parte adversarii, excitans contra ipsum indignationem ex malis quae sibi intulit. Et primo ponitur praeparatio ad capiendum; secundo ipsa captivatio, ibi, venatione ceperunt me. Circa primum tria. Primo hostium praeparatio, aperuerunt, quasi praeparati ad devorandum.
Psal. 21: aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Secundo ponitur prophetarum deceptio, per quos contra hostes muniri debuerunt: formido, causa formidinis ante captivitatem, et laqueus, in captivitate, contritio, post captivitatem, vaticinatio, falsorum prophetarum.
Isa. 24: formido et fovea, et laqueus super te qui habitator es terrae. Tertio ponitur sua compassio, divisiones, quasi pro singulis miseriis plorans. Psal. 118: exitus aquarum deduxerunt oculi mei.
Sciendum tamen, quod isti tres versus, secundum quosdam, debent praeponi praecedentibus, ut phe littera sit ante ain, praeter solitum morem.