In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(o) De secundo dico. Hic Doctor probat quod totum substantiale dicat entitatem realem et absolutam ; patet, ex quo ipsum non est tantum suae partes, sed aliud, ut probatum est ; aut est ens absolutum, aut respectivum ; si primum, habetur intentum ; si secundum, tunc non erit differentia inter totum essentiale et totum accidentale ; patet, quia totum accidentale includit de necessitate respectum essentialem partis ad partem, nam forma accidentalis dependet ad subjectum, ut posterius ad suum prius in ratione sustentantis. Est etiam ordo essentialis formae accidentalis, ut informans ad subjectum informatum. Si ergo totum essentiale diceret tantum respectum, sive unionem partium, sive respectum consequentem illam unionem, ita totum accidentale esset per se totum, sicut totum essentiale, quod est contra Aristotelem 8. Met. Secundo probat, quia si totum essentiale, quod est aliud a partibus, diceret tantum respectum, tunc partes constituentes ipsum intrinsece, erunt quidditative entia respectiva, patet, quia est impossibile aliquid esse essentialiter respectivum, et partes constituentes esse absolutas, et tamen materia et forma sunt entia vere absoluta.