REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum primum peccatum Angeli fuit superbia ?
Alens. 2. p. q. 109. m. 2. D. Thom. i. p. q. 62. a. 2. D. Banav. d. 5. art. I . q. I . Richard. I. q. I . Gabr. Me q. I . Vasq. I. p. d. 235. Scotus in Oxon. hic q. 2. et de primo princ, c. 5.
Quod sic. Eccles. 10. Initium omnis peccati superbia.
Item Augustinus 10. de Civitate Dei 13. Elationis vitium maxime in Angelis damnari sacris litteris docetur, ubi vult quod hoc vitium maxime est in Angelis damnatis.
Item, in Canonica Joann. I. c. 2. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut oculorum, aut superbia vitae. Non peccabat primus Angelus primo appetendo terrena, nec concupiscenlia carnis, nec habebat convenientiam cum tali vitio; igitur per superbiam vitae.
Item, in Psal. 73. Superbia eorum qui te oderunt, etc. igitur peccarunt peccato superbiae, et non simul pluribus peccatis secundum (speciem ; ergo primo persuperbiam, quia si primo peccassent alio peccato, et postea peccato superbiae, in ista secunda mora fuisset peccatum primum remediabile, consequens est falsum.
Oppositum: Superbia non est maximum peccatum, et primum Angelorum peccatum fuit maximum ; igitur non peccarunt primo per superbiam. Primum assumptum patet dupliciter, primo sic : Quia ejus oppositum non est maxime bonum, scilicet humilitas, quia humilitas potest esse informis, et charitas non ; igitur humilitas est minus bona. Secundo sic: Humilitas est species temperantiae, et temperantia secundum totum genus est inferior justitia secundum genus ; igitur quaelibet species, qualibet specie.
Item, superbia est in parte irascibili, quia arduum sub ratione ardui pertinet ad irascibilem ; sed in irascibili non potest esse primus actus peccandi, quia actus in irascibili oritur ex concupiscibili, et irascibilis est propugnatix concupiscibilis. Ex hoc enim, quod concupiscimus aliquid, est actus in irascibili respectus, quia octavo de Historiis animalium, pro tribus pugnant animalia, pro cibo, coitu et pullis.
Item Augustinus 4. de Trinit. 13. appetitus excellentiae est ad alterum, quia est respectu aliquorum, quibus aliis excellat ; sed non potest AngeIus primo appetere sibi quod est ad alterum, quia primo appetit aliquid in ordine ad se quam in habitudine ad alterum ; igitur excellentia sua non est primum appetibile ab Angelo ; igitur primum peccatum non fuit superbia.
Item, infimus Angelus qui cecidit, non appetebat de facto esse Deus ; igitur non appetebat excellentiamDei sibi inesse. Nec appetebat Lucifero istam excellentiam, quia non magis appeteret quod Lucifer haberet excellentiam ad dominandum sibi et aliis, quam quod Deus haberet.