Quod spiritus sanctus distinguitur a filio per hoc quod est ab eo.
Ostenditur etiam ex dictis dictorum patrum, quod spiritus sanctus a filio distinguitur per hoc quod ab eo est.
Dicit enim Gregorius Nyssenus: dogma faciens de deitate, incommutabilem esse naturam divinam confitemur, et differentiam quae est secundum causam et causatum, non negamus; idest, secundum principium et quod est de principio, ut supra expositum est. Et postea subdit: item aliam differentiam intelligimus: unum nempe propinquum ex primo, scilicet filium ex patre; alium autem ex propinquo et ex primo, spiritum scilicet ex filio et ex patre.
Patet ergo quod per primam differentiam spiritus sanctus et filius a patre distinguuntur; per secundam autem distinguitur spiritus sanctus a filio; quia scilicet filius a patre procedit, non per spiritum, sed spiritus sanctus per filium. Sicut et Richardus de s. Victore in V de trinitate, ostendit duarum processionum differentiam per hoc quod filius procedit ab uno tantum, spiritus vero sanctus a duobus. Relinquitur ergo secundum utriusque sententiam quod filius et spiritus sanctus ab invicem non distinguerentur, si unus ab alio non esset.