LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
In quo ex incidenti determinatur, quod aqua dulcis est principium aquarum, et quod aqua est super terram, ut sciatur quae sit virtus corporis mixtorum ex terra et aqua.
Expeditis autem his, oportet nos gratia hujus ex incidenti tangere, quod sicut aer facit ascendere corpora rara super aquam, ita et universaliter aquea corpora ascendunt super terram : et quaecumque merguntur in aqua, profecto non habent nisi virtutem unam quae est terrae grossae et faeculentae, sicut arena, licet fiat torrore solis, pro certo nihil tamen habet virtutis aeris vel aquae. Significatio igitur qua scitur, quod mare secundum naturam suae aqueitatis sit super arenas coopertas in fundo ipsius, quae non habent nisi virtutem terrae, est quod omnis terra simplex est in gustu dulcis, ita quod dulcis sapor generaliter accipiatur, prout dicitur dulce quod non est ama- rum, sed in se habet subjectum primum saporis dulcis : sic enim insipidum in aqua vocatur dulce, quando dividitur aqua in dulcem aquam et amaram : et eodem modo dividitur terra in dulcem terram in qua est nutrimentum dulce, et in amaram quae sui salsugine nihil nutrit et generat. Sic enim loquendo terra simplex a calore adustionem non passa, dulcis vocatur. Quando autem super talem terram sub torrore solis diu steterit aqua, tunc adustione solis prohibetur a sua naturali alteratione : commiscens enim aliquod terrestre cum aqua terrore solis et adurens utrumque simul, inducit salsedinem : et tunc aqua stans super terram quae fuit dulcis, non alterat gustum ut dulcis,sed sicut salsa: et sic terror solis aquam comprehensam in loco illo, nisi sublimaverit eam in formam aeris, faciendo autem sic aquam illam et agendo in eam, obtinent per spatium temporis in aqua partes ferreae combustae amarae, quarum amaritudo in aqua generatur salsedo : et sic fiunt aquae salsae, et calefiunt paulatim : quia salsae aquae calidiores sunt quam dulces.
Constat autem quod talis aqua stat super fundum maris, quia aqua illa non spirat in aerem. : ideo talis salsedo generatur in ipsa. Siccitas autem salsuginis lutum quod erat in profundo ipsius, dividit, et calor coagulat ipsum : et ideo totum in fundo lutum terrae quae fuit dulcis, in arenam convertitur : lutum autem frequenter in fundo fluviorum innascitur dulcium, quod manet lutum propter aquae dulcis quae est in fluminibus suavitatem et subtilitatem : et quia aliquando processu multi temporis obtinuit in aqua siccitas, tunc convertit eam in genus terrae alicujus, vel convertit eam ad naturam terrae vicinam unctuosam : et tunc processu temporis utriusque natura terrae scilicet et aquae incris-
pat et involvit alteram et tenet eam, donec incipit durare et vincere siccitas terrae secundum virtutem durationis illius qua figitur terrae virtus in excellentiam aquae, et exsiccando eam incipit dividere lutum in parvas particulas valde, et convertere in lapides. Et haec est causa, quod littora et campi propinqui juxta mare sunt arenosa loca. Haec etiam causa, quod quidam campi super quos est parvus humor, et non habent quod cooperiat eos a torrere solis, eo quod sunt remoti ab aqua dulci prohibente torrorem, sic siccantur in arenas. Extracto enim ex eis quod est de aqua dulci subtibili, remansit solum hoc quod est incrispatum in vi terrae salsae : et hoc est de genere terrae : et quia sol continue torrens diu remansit in. tali loco non cooperto a solis ardore, ideo in minimas partes luti separatae sunt, et totus locus factus est arena. Signum autem, quod arena facta est ex tali luto, est quod cum cavatur profundum sub tali arena, invenitur lutum unctuosum, quod prae omnibus lutis habilis est materia ad coquendos lateres. Lutum autem talibus locis ingenitum, est pro certo materia arenae : nec fiet umquam arena, nisi contingat tali loco praedictum accidens quod est mora motus solis, et elongatio ab aquis dulcibus prohibentibus luti divisionem. Si autem invenitur arena sub aliquanto spatio terrae, ita quod superior pars est terra, et postea arena, hoc non est contra praedicta : hoc enim plerumque fit juxta aquas aliquas ad aliquod spatium. Tunc enim vis terroris inclusa sub terra sic exsiccavit et separavit lutum : in superficie autem exspiravit paulatim : et ideo vis ejus in superficie nequaquam tanta fuit, ut torrere simul et dividere posset lutum in arenulas.
Omnia autem haec dicta sunt, ut sciamus principium generationis arenarum esse idem quod et salsedinis principium : propter quod etiam fundus arenarum salsum habens humorem, parum generat plantas, aut nutrit eas, nisi habeat immixtam terram dulcem.
Eodem autem modo sciendum ex. his quae alibi probata sunt de salsedine aquae maris, quod sicut terrae arenosae principium est terra dulcis, ita salsae aquae principium et radix est aqua dulcis : nec accidit aquis salsedo, nisi per causam quam diximus. Hujus autem signum ad sensum acceptum est, quod terra sicut simpliciter gravis est sub aqua naturaliter, et aqua quae naturaliter aqua est, et in natura elementi, est super terram necessario. Cum ergo probaverimus quod aqua dulcis est super amaram, constabit quod amara sive salsa aliquid terrae habet ipsam deprimentis : et ideo non est principium, sed principiatum ab aqua dulci.
Sed antequam hujus inducamus probationem, oportet nos destruere errorem quorumdam qui aliter censent, dicentes quod commune principium omnium aquarum est id quod est plurimum aquae habens est aqua maris, et per hanc rationem dicunt aquam maris esse elementum et principium omnium aquarum.
Ad solutionem autem inductae dubitationis dicimus, quod aqua naturaliter est eminens secundum locum super terram, et est subtilior, et per consequens levior quam terra, sicut alibi in ante habitis libris probatum est. Ibi enim ostendimus, quod aqua elevatior est secundum locum quam sit altitudo terrae tanto quanto quantum est aqua alta, eo quod interior superior superficies aquae includit exteriorem superficiem terrae. Quod autem salsa aqua sit grossior et terrestrior quam aqua dulcis, probatur experimento tali. Accipiamus enim duo vasa aequalia, quorum unum sit plenum aqua salsa, et alterum aqua dulci : et accipiatur ovum recens plenum bene, ex quo nihil vaporavit de humido ejus, et ponatur in aqua salsa, natabit ovum : et si ponatur in aqua dulci, mergetur. Est igitur grossior et spissior et terrestrior aqua salsa quam aqua dulcis : aqua igitur dulcis ascendit
super aquam salsam secundum naturam, quia partes aquae salsae sub ovo non merguntur et deprimuntur, sicut partes aquae dulcis : partes enim aquae salsae poterunt sustinere pondus ovi quod non est mersum, quod non poterunt sustinere partes aquae dulcis. Similiter autem est videre in mari Mortuo : in illo enim per grossitiem salsedinis nequo mergitur, neque vivit aliquod animal. Vincit enim siccitas salsuginis, et ideo est propinquioris loco figurae terrae quam aliae aquae. Clarum autem est et patens, quod aqua spissa secundum naturam est inferior in loco quam non spissa : spissa enim est aliquid habens de genere terrae, et non spissa est aliquid habens de natura et genere aeris : propter quod aqua dulcis supereminet omnibus aquis. Igitur relinquitur quod illa est remotior a natura terrae. Ex omnibus autem quae alibi diximus, ubi ostendimus aquam esse super terram, scimus quod illa aqua est naturalis, et elementum aquarum quae segregatissima est a natura et permixtione terrae. Ostendimus autem dulcem supervenire salsae aquae. Hoc igitur signum quod infallilibile est et convertitur cum causa, certissimum est aquam dulcem esse elementum et principium aquarum.
Amplius autem nos videmus, quod in lacunis stantibus sub torrore solis gene- ratur sal : ideo quia dulcis aqua fit salsa, eo quod salsedo quae est ex terrae combustione, superat et est amarior .quam salsedo aquae, et aliquid aeris remanet interclusum quod non potest dulcorare eam : et ideo non propter hoc tota aqua erit corpus dulce. Constat igitur quod esse aquae salsae est ex aquis dulcibus sicut elementarium ex elemento, sicut sudor salsus qui linit a corporibus terrestribus adustis, est salsus et commixtus ex una aqua dulci et corpore terreo combusto. Ex omnibus igitur inductis constat aquam dulcem esse principium aquarum, et fallax esse signum quod dicunt hi, scilicet quod est plurimum fit principium paucioris : quia non est principium quod non est simplex. Simile autem quod in ante habitis libris diximus, quod ad mare ex mari fluunt aquae sicut ad principium ex principio, non est dictum nisi quod fluunt ad. ipsum secundum quod est simplex, et non secundum quod est compositum et salsum.
Redeamus igitur ad propositum, dicentes quod aqua est super terram, et aer super aquam, et corpus natans super aquam sicut plantae faciunt, secundum plurimum, habet in se aerem et virtutem ipsius. Plantae igitur quatuor virtutes habent ab essentiis quatuor elementorum quae sunt in ipsis.