De cautelis sumptis ex parte respondentis.
Circa cautelas autem sumptas ex parte respondentis notandum est, quod si respondens concedat omnia quae proponit opponens, tunc opponens non indiget cautelis quibus inducatur respondens ad concedendum propositum opponentis : sed si neget, tunc indiget cautelis quibus inducatur : et ideo ad hoc solum dantur cautelae et non ad aliud.
Ad abnuentem autem sive negantem respondentem omnia quaecumque opponenti videantur esse ad orationem sive ad conclusionem sui propositi, primum elementum sive documentum est, quod tunc interroganti ex negatione ejus quod intendit interrogandum, ac si velit contrarium ejus quod intendit : tunc enim (quia magis videtur probabile quod intendit quam oppositum propositi, aut etiam esse ex aequo) debet facere interrogationem oppositi cum proposito quod intendit. Et hujus ratio est, quia quando dubium est respondenti quid velit sumere opponens, utrum scilicet oppositum ipsius, minus graves fiunt respondentes opponentibus, quam quando non est dubium.
Secundo autem elemento observandum opponenti, quod quando aliquis respondentium dederit aliquam universalem, non in se sed in pluribus sive particularibus pluribus ipsi opponenti inducenti singularia, saepe observandum quod interroget universalem, sed audacter utendum, etiam non concesso a respondente. Et hujus ratio est, quia etiam ipsi respondentes aliquando putant se dedisse in universali quam dederant in particularibus pluribus : et etiam audientibus assidentibus (coram quibus fit disputatio) putantur et videntur data esse universalia, propter memoriam inductionis quam dedit hic respondens in pluribus particularibus: et videtur eis stulte in eis dedisse universalia velut non interrogata sint universalia.
Tertium autem elementum sive documentum est, quod utendum est talibus in quibus non nomine ipso significatur universale concessum in particularibus, sed similitudine : quia concesso universali in aliquibus particularibus, concessum erit in omnibus similibus : talibus enim uti expedit ad celandum propositum : quia scilicet similitudo vel similatio facit et operatur ad latere : eo quod magis latet quod in simili, quam id quod in seipso proponitur.
Quarto autem documento ad sumendum facilius concessum a respondente propositum sive propositionem, oportet ipsum opponentem cum proposito cum distinctione contrarium admittentem sive conjungentem inquirere propositum. Et hoc intelligendum quando contrarium minus est probabile quam propositum. Yerbi gratia, si propositum sit opponentis probare, quoniam patri per omnia oportet obedire, sumat boc sub contrarii disjunctione sic, utrum omnia quaecumque praeceperint, oportet obedire parentibus : aut omnia quaecumque praeceperint, oportet inobedire, boc est, non obedire, boc est, utrum in omnibus oportet obedire parentibus, aut in nullis : quia tunc ex probabilitate contrarii ejus conceditur propositum.
Et quinto documento oportet quaerere sub disjunctione contraria secundum rem et non in propositionibus contrariis, ut saepe valet quaerere, utrum multa concedenda esse vel pauca, ut multos esse in vico centum et paucos esse in civitate: in talibus enim documentis magis videbuntur multa esse concedenda, quam pauca: quia contrariis per disjunctionem juxta se appositis, et majora et magna videntur et pejora et meliora bominibus respondentibus, quam si seorsum divisim ponerentur : quia contraria juxta se per disjunctionem posita magis elucescunt.
Sexto autem elemento sive documento valde (quantam ad efficaciam) et saepe,
boc est, frequenter facit videri redargui respondentem ab opponente, sophistica calumnia opponentium sive interrogantium, scilicet cum nihil praesyllogizantes de praemissis sive probantes non faciunt, praemissarum interrogationem tanquam a respondente easdem requirentes boc quod ultimum est, boc est, conclusionem : sed accipiunt ipsum et dicunt ipsum conclusive (boc est, tanquam conclusum sit per praemissa) et concessum in aliquibus praehabitis, velut ipsam per paemissas syllogizaverint, ita scilicet quod sumat praemissas sibi valentes ad propositum suum calumniando sibi dicens esse concessas : et tunc non sumat boc quod valet ad praemissarum probationem, et hoc quod est praemissa tanquam concessum in aliquo praehabitorum sibi esse concessum. Hoc est intelligendum in hoc casu, quando quaedam ab opponente interrogata jam sunt et non omnia quae valent ad praemissarum probationem : tunc enim opponens debet calumniari respondentem, et dicere sibi esse concessum propositum syllogismi, et uti eo audacter et non interrogare hoc et hoc. Hae igitur sunt cautelae ex parte respondentis acceptae, et sunt vel quinque, vel sex si penultima in duas dividatur : et non est in eis difficultas de qua sit curandum.