CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod operatio hominis ut homo est, secundum virtutem hominis ut homo est, bona et bene efficitur.
Si autem secundum praedicta opus hominis ut homo est, est operatio animae, secundum rationem vel non sine ratione : tunc opus hominis semper est rationis opus : quia vel ratio per se operatur ipsum, vel inferior potentia quae rationem participat secundum persuasibile esse a ratione. Quaeramus igitur propter quid Illud opus bonum et bene efficitur et optime. Hoc in similibus considerare possumus quaecumque sunt rationis opera sicut artes. In his enim idem dicimus esse opus hujus artificis et hujus studiosi artificis : hoc enim specie artis idem est, licet secundum esse differat, quemadmodum citharistae et studiosi citharistae idem est opus specie artis determinatum. Et simpliciter sive universaliter est hoc in omnibus, quae proprias habent operationes. In omnibus enim talibus si ad potentiam operativam apposita sit abundantia secundum virtutem et opus, trahetur potentia operativa ad. ultimum suae potestatis : et tunc efficitur opus ejus : unde enim citharistae quidem est citharizare, studiosi autem citharistae bene citharizare. Virtus enim artis cujuslibet est ultimum potestatis ejus, quo adepto perfectus et studiosus est artifex.
Iste enim modus est in natura tota : alius est enim processus ad esse, et alius ad perfectum secundum virtutem. Ex semino enim hominis fit homo : sed homo in quo stat generatio, ad virtutem non deductus est, sed natura operativa in ipso fluctuat in multo humido quod ad perfectas operationes non sufficit. Et ideo procedit natura et facit de puero virum, qui constante humido constantes habet potentias ad suae potestatis ultimum reductas : et tunc ad perfectas sufficit operationes. Et sicut dicit Galenus, non alia et alia potentia est in puero et viro nisi secundum esse : quia in puero est fluitans, in viro est coadunata et constans : propter quod pueri nihil operantur humanorum : sed cum viri efficiuntur, consurgunt ad humanas operationes. Et patet quod in tali operatione nihil alienum natura accipit, sed in proprio perficitur ad ultimum deducto. Sicut enim in antehabitis diximus, lumen intellectuale emanans a fonte primae causae, omnium est constitutivum : hoc enim, ut dicit Dionysius, per omnem expandit se mundum, tria conferens omni naturae, scilicet formationem intellectus, illuminationem, et constitutionem in esse : idem enim principium est in esse rei quod est illuminativum ad cognoscere : et nisi hoc lumen continentiae inundet res quae sunt, destruuntur.
Hujus simile est in homine, in quo vitae principium cor est : participantia autem vitae membra, et vita actus continuus est et emanatio cordis in membra : et ideo vita in homine est actus continuus, sicut dies et agon. Sicut enim dies est continua emanatio luminis a sole in mundum, ita vita continua emanatio est principii vivifici in vita : et sic continua emanatio luminis intellectualis a fonte primae causae est faciens existentia : et nisi continue manaret, existentia . ad non esse deciderent. Emanatio enim in esse fundat et tenet universa.
Habitum est quod ratio hominis et intelligentia, imago illius intellectualis est luminis, et est uniuscujusque summum. Sic attingere suum superius quantum potest, erit rationis summum. Assimilatio quantum potest per intellectum adeptum ad intellectuale lumen purum et sincerum. Nec in hoc ratio proficiens aliquid a se diversum accipit : sed in hoc quod est, coadunatur et depuratur, ut ad ultimum veniat suae potestatis : et tunc est in virtute, et potest et operari et bene operari : maxime tamen secundum continentiam et influentiam intellectualis luminis ex omnibus intellectualibus inundantis super eam. Et sic est in arte. Ars enim cum a principio ad ultimum deducitur, non aliam formam assumit : sed ipsa species artis in se ad artificiata considerata, depuratur secundum omnia principia sua : et sic ad ultimum deducitur suae potestatis. Similiter particulares vires quae organis affixae sunt in corpore hominis, hoc modo deducuntur ad ultimum suae perfectionis, sicut patet ex praehabitis, ubi diximus de profectu pueri in virum. Et haec est causa, quod Stoici dixerunt quod habitus consuetudinales non perficerent animam ad operationem, sed depurarent tantum, ut remotis impedimentis valeat operari secundum seipsam.