PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Omnibus qui exspectabant, " per spem. Luc. XXIV, 21 : Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel.
" Redemptionem Jerusalem . " Jerusalem nominat quia ipsa fuit metropolis : et ea redempta, tota terra redempta intelligitur de manu Herodis, per quem diabolus intelligitur secundum Glossam. Act. XII, 11 : Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum. Jerem. XXXI, 11 : Redemit Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris." Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. "
Conclusio est istius historiae de Ipapanti Domini.
Et attende, quod perfecto obsequio et testimonio, occulte rediverunt in Nazareth, ordinantes de re familiari, et impensas accipientes statim fugerunt in aegyptum, et non rediverunt ante revelationem Angeli. Et hoc transit Lucas quasi non factum, quia a Matthaeo secundum historiam et omnem circumstantiam ejus sufficienter erat descriptum.
Et hoc est : " Ut perfecerunt omnia. " Opera enim sacramentorum Dei perfecta sunt. Deuter. XXXII, 4 : Dei perfecta sunt opera." Secundum legem Domitii, " quae omnium operum est mensura. Unde, Ezechiel, xl, 3 : Funiculus mensurae erat in manu mensurantis templum et aedificia ejus.
" Reversi sunt, " occulte, " in Galilaeam, " ad obsequium et curam rei familiaris. Genes. xxx, 30 : Justum est ut aliquando provideam eliam domui meae.
" In civitatem suam Nazareth, " semper florentes in divinis, et in privatis, et familiaribus.