MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Videtur enim, quod
1. Beatissima Virgo non potuit legitime desponsari : ipsa enim habuit continentiae votum, quod obligabat eam ad continendum : sponsalia autem obligant ad matrimonium : et matrimonium tempore debito ad. solvendum debitum : ergo si obligabat se ad sponsalia, venit contra votum suum : et sic obligata fuisset ad opposita.
2. Item, Aut consensit in carnalem copulam, aut non. Si sic : ergo primam fidem irritam fecit : quia talibus non tantum nubere, sed etiam velle, condemnabile est. Si non consensit : ergo matrimonium nullum fuit.
3. Item, Conditio adjecta quae est contra substantiam matrimonii, impedit matrimonium. Verbi gratia : Contraho tecum ut procures mihi venenum sterilitatis : hoc non esset matrimonium : quia procuratio sterilitatis est contra substantiam matrimonii, quia interimit bonum prolis : ergo est contra substantiam matrimonii : ergo impedit matrimonium. A simili, si dicam : Contraham tecum ut me nullo modo cognoscas, non videtur esse matrimonium. Ita nec videtur esse
matrimonium, cui. conditio continentiae est adjecta. Ergo videtur, quod ista desponsatio nulla fuit : quia non potuit sequi matrimonium.
SI concedatur. Contra sunt jura continentiae. Et Augustinus, qui dicit, quod matrimonium non facit copula, sed pactio conjugalis. Et quod sanctiora sunt conjugia pari voto continentium, et multa similia.