REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat pulcherrimo discursu ordinem actuum voluntatis, ostendens primo quod nolle non potest esse ejus primus actus, sed velle, et non concupiscentiae, sed amicitiae. Secundo, inordinationem primam amicitiae voluntatis Angeli non potuisse esse circa Deum, quia nimis amari nequit, sed circa se, quia nihil sibi magis commodum videbatur, quam ipsemet.
Dicitur quod primum peccatum fuit superbia, quod declaratur per divisionem, quia primum peccatum non potuisset esse in actu partis irascibilis; igitur fuit actus concupiscentiae. Sed,ut videtur discurrendo, non competebat Angelo luxuria, nec aliquod peccatum carnis; ergo tantum superbia.
Dico tamen ad quaestionem, primo declarando quod fuit primum velle deordinatum in Angelis. Secundo, quod fuit proximum velle primo velle deordinato. Tertio, quis sit ordo inter volitioues. Quarto, sub quo genere peccati ponitur primum peccatum Angeli.
De primo dico, quod duo sunt actus positivi voluntatis, velle et nolle ; nolle non potest esse primus actus volunfcalis;tum quia nolle non estnisi propter velle ; tum quia velle respicit finem, et nolle non potest esse ipsius finis ; igitur velle est primus actus voluntatis. Ad hoc est Anselmus de Casu Diaboli, c. 3. de avaro et pecunia, quia prius vult panem, quam habeat velle denarii, quem dat pro pane. Velle vero duplex est: velle amicitiae et concupiscentiae, et prius est velle amicitiae, quia illud cui vult, est finis respectu istius, quod sibi concupiscit. Primo igitur est velle amicitiae, secundo concupiscentiae,ettertio nolle oppositorum. Similis est ordo in actibus deordinans voluntatis, nam actus deordinatus non sequitur regulam justitiae ; igitur affectionem commodi ; ergo non potest primo esse nolle, quia secundum Anselmum de Casu diaboli, cap. 4. Voluntas sequens tantum affectionem commodi non potest habere nolle pro primo aclu,quia, ut prius argutum est, non est nolle incommodi, nisi propter velle respectu commodi, et non potest esse nolle respectu commodi sequendo affectionem commodi, sicut nec nolle respectu finis.
Igitur primus actus inordinatus in affectione commodi est velle, et non amore concupiscentiae, sed amore amicitiae, cum istud cui volo commodum, sit finis illius quod volo, et prius in ordine affectionis commodi, cui volo commodum, quam illud commodum. Inordinatus tamen amor amicitiae, non potest esse respectu Dei, quia Deus est tale objectum, quod ex sola rationi objecti est actus bonus, et non ex aliqua circumstantia, ideo non potest aliquis nimis amare Deum amore amicitiae. Nullum vero aliud amare respectu alterius objecti, est bonum nisi ex circumstantia, quia si ametur plusquam Deus, inordinatus est actus ; igitur oportet quod primus amor inordinatus primi Angeli sit respectu alterius quam Dei, et non respectu alterius a se. Tum, quia nihil aliud a Deo potuit esse magis bonum primo Angelo, quam ipsemet sibi. Tum, quia 9. Ethicor. cap. 8. Amicabilia ad alterum accipiuntur ex amicabilitale ad se; igitur ex amicabilitale ad se, est amicabilitas ad alterum. Nullum aliud a se habet tantam amicabilitatem ad ipsummet, quam Angelus in se ; tum quia quantum quis perfectius intelligit aliquid, efficacius vult illud, caeteris paribus. Sed primus Angelus intuitive cognoscit se, et nihil aliud a Deo fuit amabile ; igitur primus actus inordinatus ejus fuit amor amicitiae sui, secundum quod vult Augustinus 14. de civit. cap. penult. Civitatem diaboli fecit amor sui usque ad contemptum Dei ; igitur patet primum principale.