Postquam dionysius determinavit de omnipotente, hic determinat de antiquo dierum; et circa hoc tria facit: primo, ostendit quare deus dicatur antiquus dierum; secundo, exponit assignatam rationem; ibi: et quidem...; tertio, manifestat quod dixerat per auctoritatem Scripturae; ibi: propter quod...p est autem considerandum quod apud nos dicitur aliquid antiquum duplici ratione: primo quidem quia habet multum temporis; secundo autem quia praecedit in tempore ea quae sunt iuniora. Antiquum autem dicitur quod est in praeterito, remotum a praesenti; et hoc est tempore prius.
Sic ergo duplici ratione dicitur deus antiquus dierum: primo, quia ipse praehabet omnium durationem et aevi et temporis ut per aevum intelligatur duratio quae mensurat ipsum esse; per tempus autem duratio quae mensurat ipsum fieri vel moveri; secundo, quia ipse est ante omnes dies et ante aevum et ante tempora.
Deinde, cum dicit: et quidem...
Exponit assignatas rationes, et primo, primam; secundo, secundam; ibi: et sicut...p dicit ergo primo quod cum dicimus deum esse tempus vel aliquam partem temporis, ut puta diem et quartam partem anni et cum dicimus ipsum esse aevum, oportet hoc intelligere eo modo quo deo convenit, non quidem ita quod deus sit aliquid cuius esse sit aliquid successivum et divisibile aut alteri adiacens, sed dicitur aevum, quod est mensura permanentis, inquantum ipse est intransmutabilis secundum omnem motum, quia scilicet nullo alio motu movetur.
Dicitur autem tempus, quod est numerus motus, ex hoc quod ipse deus semper movetur eo modo quo supra in cap. 9 de motu dictum est.
Non tamen sic movetur quod in motu eius sit aliqua successio, qualis est in motu qui numeratur per tempus, sed ipse deus semper est permanens in seipso.
Deinde, cum dicit: et sicut...
Exponit secundam rationem: dicitur enim esse ante dies et aevum et tempora, non per modum praeteritionis, sicut ea quae dicuntur antiqua apud nos, sed per modum quo causa prior est effectus: ipse enim est causa et aevi et temporis et dierum.
Deinde, cum dicit: propter quod... Adducit ad praemissorum manifestationem, auctoritates Scripturae; et dicit quod, propter praemissa, in apparitionibus occultarum dei-visionum, deus describitur tamquam novus et tamquam canus: novus quidem, secundum illud esai. 62: vocabitur tibi nomen novum; canus autem, secundum illud psalm. 70: et usque in senectam et senium, deus, ne derelinquas me; et illud esai. 46: usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo.
Per hoc autem quod dicitur canus vel senior, significatur antiquitas eius: quod scilicet a principio aeternitatis ipse semper existit; per hoc autem quod dicitur novus vel iunior, significatur quod ipse est antiquus sine senectute, idest sine aliqua deficientia vel etiam praeteritione quia, sicut supra dictum est movetur, immobilis manens in seipso.
Vel: quia senectus et antiquitas ad principium pertinere videtur propter sui prioritatem iuventus vero ad finem propter sui posterioritatem, per hoc quod ambo deo attribuuntur, docemur quod ipse procedit per omnia a principio usque ad finem.
Tertiam expositionem ponit secundum Hierothei sententiam, quem nominat suum perfectorem, idest magistrum in rebus divinis, qui dixit quod per utrumque istorum praemissorum demonstratur prioritas ipsius dei et quod ipse est principium: per hoc enim quod dicitur senior demonstratur prioritas eius in tempore; ea enim dicimus seniora quae sunt tempore priora. Sed per hoc quod dicitur iunior, designatur prioritas vel principalitas quae est secundum rationem numeri: iunior enim dicitur qui minus processit in tempore. Quanto autem in numeris aliquid minus procedit, tanto prius est: unitas enim et numeri propinqui unitati, sunt priores his qui multum processerunt.