Hic ponitur afflictio in quam inciderunt: et primo ponitur ipsa captio: venatione; quasi, insidiis, ingeniis, et viribus operantes, inimici, scilicet chaldaei, gratis, quia scilicet nihil eos laeseram, nihil mihi profuerant.
Isa. 52: Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Jer. 16: post haec mittam venatores multos et venabuntur eos. Secundo ponitur captorum incarceratio: lapsa est in lacum, carceris et captivitatis, vita mea. Psal. 87: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. Tertio incarceratorum afflictio: inundaverunt, multiplicatae sunt, aquae, tribulationum, dixi, desperans et impatiens. Jonae 2: omnes gurgites tui super me transierunt.