MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Item, Videtur quod
1. Si etiam esse potuerit, non tamen congrueret beatissimam Virginem desponsari. Spiritus sanctus disciplinae effugiet fidum : ''ergo in ista summa sancti Spiritus operatione nulla debuit esse fictio : ergo beata Virgo pro nupta se gerere non debuit, quae Virgo innupta fuit.
2. Item, Matrimonium institutum fuit primo in officium causa prolis, secundo in remedium causa fornicationis vitandae, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 2 : Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat. Sed. propter neutram istarum congruebat esse in beata Virgine. Ergo videtur, quod inutilis fuerit illa desponsatio.