QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolutio 1. quaest, quas est 4. in ordine, ponendam esse primam causam, et impossibilem esse infinitatem in causis essentialiter ordinatis, de quo late agit 1. d. 2. q. 2. sig. . Primus articulus, n. 11. et de primo princ. c,l.
Per haec ad primam quaestionem, quod infinitas transumptiva est in causis, quia in primo efficiente: causae etiam accidentaliter ordinatae possunt esse infinitae in multitudine successive, non simul; in causis secundum speciem, sive essentialiter ordinatis, nec simul, nec successive, quia omnis causa inquantum causa, vel in hoc quod causa non est ultima, quia ultima nihil producit; omnis causa agens in virtute alterius, non est prima. Sed si omnes essent infinitae, quaelibet ageret in virtute alterius: ergo nulla prima, nec ultima, sed omnes mediae; sed omnes causae mediae acceptae habent causalitatem ab aliqua una causa, haec non est aliqua, vel una istarum mediarum, quia tunc idem esset causa suiipsius: ergo erit alia prima, quae erit causa omnium, alioquin universitas causarum mediarum non erit causata.
Contra, responsio includit repugnantiam, quia simile est de causis accidentaliter ordinatis et de aliis, quia accipiendo omnes partes generantes, si sint infiniti, ergo omnes sunt medii, et si sunt medii, causalitas omnium erit ab aliqua una causa, ista non est aliqua istarum, quia si sic idem esset causa suiipsius, et arguitur ibi sicut in causis per se ordinatis. Item, Commentator 2. Met. com. 5. exponit sic, per rectitudinem forte intendit ea quae sunt unius speciei, ut homo est ab homine ; sed istae sunt causae accidentaliter ordinatae, et tamen ponit quod causae sic ordinatae in eadem specie sint finitae, et post dicit quod causa? accidentaliter ordinatae sunt infin?tae, et sic videtur quod dicat contradictoria.
Item si esset processus in causis accidentaliter ordinatis, esset numerus infinitus, et species numerorum sunt essentialiter ordinatae ; ergo in talibus est infinitas. Item, probatio quod ratio petit, quia assumit in antecedente in minori omnes causas esse medias ergo supponit primum et ultimum, alioquin ponit medium sine extremis. Item, assumit quod omnes causae mediae haberent causam aliam, dico quod non, sed quaelibet est causata ab alia, sed non valet, quaelibet est causata ab alia: ergo omnes sunt causatae ab alia, sed est figura dictionis, commutatur enim singulare in plurale.
Aliter formatur ratio ex littera ad solutionem quaestionis quod causalitas mediatarum, sit ab una causa, quia cujuslibet causae mediae causalitas, est ab alia priore essentialiter. Nulla est causa prior essentialiter, nisi sit aliqua prima essentialiter, quia prius est quod est principio propinquius ; ergo nulla potest habere causalitatem, nisi sit alia prima, a qua omnes habent causalitatem suam.
Contra istam rationem, in tempore et motu sunt prius et posterius, et tamen non est ibi primum simpliciter. Ad illud respondet Philosophus 5. Metaphys. cap. de Priori et Posteriori, t. c. 16. quod .non est ibi prius, neque posterius nisi signetur a nobis: alibi est primum simpliciter, quia iste secundus modus arguendi, potest aliquo modo salvare priorem modum arguendi, qui est Commentatoris, ideo ad argumenta quae sunt contra illum primum modum, dicendum.
Ad primum quod illa consequentia valet, si omnes causae sunt mediae, quod omnium causalitas est ab aliquo uno, si causae sunt essentialiter ordinatae; in accidentaliter ordinatis, non valet consequentia ; vel responsio patet ex secundo modo, ordo enim essentialis requirit, quod omnium causalitas sit ab uno primo. Ad aliud de expositione secunda Commentatoris, quod non est ad intentionem Philosophi, duas ponit: unam, cum forte primam non approbes. Ad tertium, quod non sequitur, nisi quod in numeris in potentia est infinitas, non in actu, ut dictum est. Ad aliud, in antecedente sumitur quod causae omnes erunt mediae per abnegationem primitatis et finitatis: unde non accipit quod essent infinitae causae mediae positive, ita quod esset aliqua prima simpliciter, et aliqua ultima, in quarum comparatione dicantur mediae, sed negative per abnegationem primae simpliciter et ultimae. Ad ultimum quod forma arguendi non valet, universitas non est causata, ergo aliqua non est causata ; sed tenet gratia materiae, quia si totalitas non sit ab una causa prima, non esset aliqua una prima omnium, nec esset inter illas aliqua prior essentialiter alia, et sic nulla esset causa alterius.