REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ostendit quatuor argumentis, primum actum inordinatum concupiscentiae voluntatis Angeli, fuisse appclilionem beatitudinis.
Secundum declaro, quis fuit actus proximus inordinatus post primum deordinatum. Et dico quod fuit immoderate concupiscere sibi beatitudinem simpliciter, quia voluntas sequens tantum affectionem commodi, concupiscit sibi bonum commodi immoderate, quia sicut appetitu naturali ultimata inclinatione appetit natura suum finem, ila voluntas solum sequens affectionem commodi, ultimata inclinatione appetit beatitudinem simpliciter tanquam sibi commodum ; igitur secundus actus deordinatus fuit amor concupiscentiae sibi boni commodi.
Secundo arguo ad idem, 8. Ethic. convenit amare amore honesti, vel utilis, vel delectabilis. Ille secundus actus deordinatus non fuit amando beatitudinem sibi amore honesti ; sic enim non peccasset, quia potest Angelus bene amare beatitudinem et sibi, et bonum Dei bonum sibi amore honesti absque peccato. Nec fuit amor utilis, quia quando amo aliquid amore mei, amo prius me, et illud postea, tanquam commodum mihi, ut si amo sanitatem, et medicinam quatenus disponit ad sanitatem, concupisco sanitatem prius quam amo medicinam amore utilis ; igitur amando beatitudinem amore delectabilis, peccavit.
Secundo, summa beatitudo summe est delectabilis sibi ; ergo appetendo sibi beatitudinem simpliciter, habuit secundum actum deordinatum.
Tertio sic : Appetitus non liber summe appetit summum sibi conveniens, et suae cognitivae ; igitur appetitus sequens affectionem commodi, et non regulam rectam, summe appetit summum sibi inconveniens, et suae cognitivae ; igitur voluntas sequens affectionem commodIi tantum, summe appetitsibi beatitudinem simpliciter.
Quarto sic : Illud appetitur a voluntate non impedita naturaliter, sine quo nihil appetitur, et quod appeteretur sine quolibet alio ; sed delectatio est hujusmodi, quia nihil appeteremus cum tristitia, et delectationem appeteremus propter se, et propter istam rationem posuit Eudoxus bealitudinem consistere in delectatione, et reprehenditur ab Aristotele 10. Ethicorum, non quantum ad appetitum naturalem, sed quantum ad appetitum regulatum recta ratione, quia secundum rectam ralionem appeteremus scire sine delectatione, et speculari, sed non appetitu naturali. Sed voluntas deordinata sequitur appetitum naturalem ; igitur immoderatus amor vere beatitudinis fuit secundus actus deordinatus.
Hoc patet exemplo : Voluntas conjuncta appetitui sensitivo, si non reguletur recta ratione, maxime appetit ad quod maxime inclinat appetitus sensitivus, sicut patet de tactu, quod appetibile secundum hunc sensum, est maxime delectabile secundum appetitum sensitivum, et ideo voluntas sibi conjuncta non recta ratione, maxime talia appetit ; igitur voluntas non conjuncta appetitui sensitivo maxime appetit quod est maxime appetibile tali appetitu. Beatitudo vero est summum delectabile, igitur summe diligibile a voluntate, sequente solum affectionem commodi.
Contra illud arguitur, primo sic: Augustinus 13. de Trinit. 2. et in Enchiridio dicit, quod omnes appetunt beatitudinem ; sed quod omnes appetunt est naturale, et naturalibus nec meremur, nec demeremur.
Et si dicatur quod immoderate appetebant beatitudinem, arguit contra, quia naturalia maxime inclinant ad id Quod appetitur appetitu nalurali; igitur non immoderate, quia Iappetitus naturalis rectus est, et est vehementissimus, quia secundum ultimum potentiae ; igitur appetitus liber conformis, rectus est, quia quod est conforme recto est rectum.
Item, aequalis erat appetitus naturalis in bonis Angelis, sicut in malis, si erant aequales in natura, et in bonis habentibus naturam nobiliorem, erat major appetitus naturalis. respectu beatitudinis, quam in quibusdam malis ; igitur boni peccabant .propter appetitum immoderatum sicut mali.
Item, intellectus non potest errare circa principia: Principia enim sunt sicut januae 2. Metaph. text. 1. sed sicut principia in speculabilibus, ita finis in operationibus, ex 7. Ethicor text. 8. et 9. igitur sicut intellectus non potest errare circa principia, sic nec voluntas circa finem.