Quod proprietates relativae sunt ipsa divina essentia.
Oportet autem quod ipsae proprietates relativae sint ipsa divina essentia.
Proprietates enim relativae sunt ipsae personae subsistentes. Persona autem subsistens in divinis non potest esse aliud quam divina essentia: essentia autem divina est ipse deus, ut supra ostensum est.
Unde relinquitur quod proprietates relativae sint secundum rem idem quod divina essentia.
Item. Quidquid est in aliquo praeter essentiam eius, inest ei accidentaliter.
In deo autem nullum accidens esse potest, ut supra ostensum est. Proprietates igitur relativae non sunt aliud ab essentia divina secundum rem.