Quod spiritum sanctum esse a filio, credere est de necessitate salutis.
Quia vero inter disputantes plerumque contradictio accidit circa aliqua quae non sunt de necessitate salutis, ne aliquis opinetur non esse de necessitate fidei per quam salvamur, credere spiritum sanctum esse a filio, ostendendum est per auctoritates doctorum Graecorum, hoc esse de necessitate fidei et salutis.
Dicit enim Athanasius in epistola ad serapionem: iuxta quod mandat apostolus: haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita.
Etiam si quos videris cum elia volantes per aera, et cum Petro et Moyse sicco pede calcantes maria; nisi spiritum sanctum profiteantur deum naturaliter ex deo filio existentem, sicut et filium naturaliter deum genitum aeternaliter ex deo et patre existentem, ut nos profitemur: eos non recipias. Et iterum: blasphemantibus et negantibus spiritum sanctum deum esse de natura dei filii, non communices.
Item Cyrillus dicit in libro thesaurorum: necessarium salutis nostrum est confiteri spiritum sanctum de essentia filii existere, tanquam ex ipso secundum naturam existentem.
Item epiphanius in libro de trinitate: te ipsum alienas a gratia dei, cum non recipis a patre filium, neque spiritum sanctum a patre et filio dicis.
Patet igitur quod nullo modo sunt tolerandi qui spiritum sanctum a filio procedere negant.