CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod operatio haec est secundum perfectam vitam.
Amplius autem vita perfecta erit haec optima operatio. Una enim hirundo ver non facit nec una dies : ita utique neque bonum nec felicem facit una dies vel paucum tempus. Si enim una hirundo indicaret vernum tempus, aliquando in hyeme una hirundine veniente ex aliquo casu vernum tempus indicaretur : si etiam una serena dies vernum tempus produceret, in hyeme vernum tempus esset. Vernum igitur tempus producitur, quando continua successione venit hirundo post hirundinem, et serena dies succedit serenae diei. Sic etiam est in operatione : nisi virtus enim nubilum passionum expulerit, impeditur bonum rationis et intercipitur. Si autem ad impassibilitatem purgati animi proficit ratio et sine impedimento totam usque in finem continuet vitam, non una die, vel uno anno, nec in una operatione, sed in totum spatium vitae perfectas dat omnes operationes secundum rationem : si enim recedat in vita, hoc non contingit nisi per impulsum rationis. In eo autem qui passionibus ducitur, perfecta virtus non est : purgante enim virtute utitur moderans passiones in seipso, et reducens eas ad medium. Purgatoria autem politicus utitur in civitate vel gente, ordinans passiones in civibus, ne excellat rationis bonum deturpans. Purgati autem animi utitur virtute homo perfecte in vita : et haec est quae non moderatur passionem tantum, nec ordinat : sed ita elevat animum, ut passionibus non tangatur et efficiatur passionibus inalterabilis : propter quod talem Stoici impassibilem esse dixerunt. Quod autem nos dicimus non tangi passionibus talem animam, de tactu metaphysico intelligitur ad analogiam tactus physici, qui tactus ad imitationem est ejus qui tangitur, sicut dicit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione : per quem modum dicimus quod frigus tangit nos. In colligendo igitur quaedam sic dicimus, quod felicitas est operatio hominis secundum rationem secundum perfectissimam virtutem et in vita perfecta.