Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Ad hoc dicimus, quod ista desponsatio utilis fuit et possibilis. Possibilis : quia licet beatissima Virgo haberet votum continentiae firmum, tamen poterat consentire in maritalem societatem, facta tamen divinitus inspiratione utrique de altero, quod vellet virgo permanere : et sic consensit in societatem maritalem, et non in copulam carnalem absolute.