LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Congaudentes exsultemus
vocali concordia
2. Ad beati Nicolai
festiva sollemnia,
3. Qui in cunis adhuc iacens
servando ieiunia
4. Ad papillas coepit summa
promereri gaudia.
5. Adulescens amplexatur
literarum studia
6. Alienus et immunis
ab omni lascivia.
7. Felix confessor,
cuius fuit dignitatis
vox de caelo nuntia,
8. Per quam provectus
praesulatus sublimatur
ad summa fastigia.
9. Erat in eius animo
pietas eximia,
Et oppressis impendebat
multa beneficia:
10. Auro per eum virginum
tollitur infamia
Atque patris earundem
levatur inopia;
11. Quidam nautae navigantes
et contra fluctuum
saevitiam luctantes
navi paene dissoluta,
12. Iam de vita desperantes,
in tanto positi
periculo clamantes
voce dicunt omnes una:
13. "O beate Nicolae,
nos ad portum maris trahe
de mortis angustia;
14. Trahe nos ad portum maris,
tu qui tot auxiliaris
pietatis gratia."
15. Dum clamarent nec incassum,
ecce, quidam dicens:" Assum
ad vestra praesidia."
16. Statim aura datur grata
et tempestas fit sedata,
quieverunt maria.
17. Ex ipsius tumba manat
unctionis copia,
18. Quae infirmos omnes sanat
per eius suffragia.
19. Nos, qui sumus in hoc mundo
vitiorum in profundo
iam passi naufragia,
20. Gloriose Nicolae,
ad salutis portum trahe,
ubi pax et gloria ;
21. Illam nobis unctionem
impetres ad Dominum
prece pia,
22. Qua sanavit laesionem
multorum peccaminum
in Maria.
23. Huius festum celebrantes
gaudeant per saecula,
24. Et coronet eos Christus
post vitae curricula.