REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Pro solutione harum Irium objectionum contra resolutionem positam, explicat duplicem affectionem justi et commodi ; de quo in Oxon. 3. d. 18. et affectio justi est ipsa voluntatis libertas, qua facit juxta regulam superioris, quae hic deiecit, quia non moderavit affectionem commodi, qua appetita est beatitudo intensius, citius vel aliter quam decuit. Explicat inordinationem hujus appetitus ex quadruplici circumstantia potuisse provenire, de quo fusius in Oxon. hic a n. 7.
Ad primum horum dico primo, praemittendo quod affectiones commodi et justi non sunt sicut a voluntate libera, quasi superaddita ; sed affectio justi est quasi ultima differentia, ita quod sicut homo est substantia animata et animal, non tamen illae sunt passiones essentiae, sed per se de intellectu hominis ; sic primo potest concipi appetitus, deinde intellectivus et cognitivus, et adhuc non concipiendo affectionem commodi et justi ; et si esset unus Angelus, qui haberet appetitum cognitivum absque affectione justi, careret justo, et non esset appetitus liber. Unde intellectivus, si careret affectione justi, ita naturaliter appeteret conveniens intellectui, sicut appetitus sensitivus conveniens sensui, nec esset magis liber quam appetitus sensitivus ; ideo affectio justi est ultima differentia specifica appetitus liberi. Et licet posset intelligi generalius, non intellecto speciali, non tamen distinguuntur re illae affectiones ab ipsa voluntate. Nec potest voluntas libere et recte operans elicere actum per affectionem commodi tantum, sine affectione justi, etsi possit elicere actum conformiter, ac si esset solum per affectionem commodi. Sieut nec potest aliquid in specie operari absque differentia specifica, sicut homa sine rationali, licet possit elicere actum conformem actui, quem eliceret, si esset tantum animal ; sic in proposito, si poneretur voluntas secundum istum gradum priorem, ut.vult aliquid secundum affectionem commodi praecise, immoderate appeteret beatitudinem, et si tunc conformiter eliciat, immoderate appetit, sed tunc esset tantum appetere naturale, et in omni natura est appetitus ad beatitudinem suo modo ; est si tantum esset ille appetitus naturalis, tunc esset illud appetere inlensissimum, vituperabile. Sed quia nunquam est in voluntate affectio prima sine secunda, ita quod sit sine hoc, quod possit appetere affectione justi, et quod illud velle naturale non est velle elicitum, nec est praecise in appetitu libero, quando voluntas habet potestatem moderandi secundum dictamen regulae superioris, ideo si non moderatur, peccat.
Per hoc ad primum respondetur, quod actu naturali primo modo, nec meremur, nec demeremur. Et cum dicitur, appetitus liber conformis naturali est, conformis recto; dico quod iste naturalis rectus est, si sit per se ; sed appetitus liber non est rectus ex hoc, quod conformatur alicui inferiori recto, sed ex hoc quod vult illud, quod vult Deus eum velle. Unde illae duae affectiones commodi et justi regulantur per regulam superiorem, quae est voluntas divina, et neutrum illorum est regula alterius, et quia affectio commodi ex se forte est immoderata, alia tenetur istam moderari, quia tenetur subesse regulae superiori, et illa regula vult unam istarum, si esset per se, elicere actum summe ; sed quia conjungitur alteri, non vult hoc in opere operato, sed vult affectionem commodi per aliam moderari, ita quod appetat Deo maximum commodum, et sibi commodum ordinatum a Deo.
Ad aliud patet per idem, et dico quod inspiciendo ad affectionem commodi tantum, summe appeterent boni sicut mali, si primo modo fuisset in eis talis affectio per se ; sed boni temperabant istam affectionem per affectionem justi, quando mali peccaverunt.
Ad aliud, potest dici quod non est simile de voluntate respectu finis, et intellectu respectu principii, quoad propositum, quia si esset malum inordinatum intellectum considerare aliquod speculabile, ut si tempore orationis delectaretur quis in speculando conclusionem Geometricam, vel nimis speculando ibi, et dimitr tendo meliora, voluntas tenetur avertere intellectum a tali speculatione ad aliam, et si non facit, erit ibi malitia moris; non sic intellectus . respectu voluntatis.
Vel esto quod esset simile, dico quod sicut intellectus non errat in primo principio, speculando ipsum in se, tamen potest errare uniendo ipsum, cui non est unibile, sic voluntas volendo beatitudinem in se, nunquam peccat, sed volendo ipsam summe illi, cui non potest competere, peccat. Ideo licet circa finem non possit esse error ut in se, nec diligi beatitudo inordinate, tamen ex hoc quod aliquis concupiscit beatitudinem plus, vel antequam deceat, potest beatitudinem inordinate diligere. Et sic Angelus voluit sibi plus boni, quam sibi decuit inesse, quod potuit esse quadrupliciter, vel ex actu, vel ex circumstantia, vel ex causa, vel ex acceleratione. Ex actu dupliciter, si actus fuit nimis intensus in hoc, quod plus dilexerit sibi commodum quam Deo. Vel ex hoc, quod magis appetebat illud esse bonum, quia sibi bonum, quam quod esset bonum in se, et sic ex intensione actus potuit peccare. Vel ex circumstantia in objecto concupito, quia appetebat frui in tanto gradu, in quo non competebat suae naturae, et illud videtur magis proprie. Ex causa, quia potuit appetere habere beatitudinem ex naturalibus, et non ex meritis, vel ex non liberalitate Dei. Quarlo, ex acceleratione, quia appetebat prius esse beatus, quam Deus ordinavit, quia, ut vult Anselmus de Casu Diaboli, cap. 4. nihil appetebat, quin habuisset, si stetisset: patet igitur secundum principale.