Et primo quaeritur utrum deus sit simplex.
Secundo utrum in deo sit substantia vel essentia idem quod esse.
Tertio utrum deus sit in aliquo genere.
Quarto utrum bonum, iustum, sapiens et huiusmodi praedicent in deo accidens.
Quinto utrum nomina praedicta significent divinam substantiam.
Sexto utrum ista nomina sint synonyma.
Septimo utrum huiusmodi nomina dicantur de deo et creaturis univoce, vel aequivoce.
Octavo utrum sit aliqua relatio inter deum et creaturam.
Nono utrum relationes quae sunt inter deum et creaturas, sint relativae in ipsis creaturis.
Decimo utrum deus realiter referatur ad creaturam, ita quod relatio ipsa sit res aliqua in deo.
Undecimo utrum istae relationes temporales sint in deo secundum rationem.