MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
Quod tamen videtur dicere Augustinus, quod. consensit in carnalem copulam, non est intelligendum absolute, sed sic, si Deus vellet
Quod autem objicitur, quod jura dicunt de conditione adjecta contra substantiam matrimonii, intelligendum est de conditione inutili, illicita, et inhonesta. Conditio autem utilis, licita, et honesta, non impedit matrimonium. Unde non est simile votum continentiae, et procuratio sterilitatis, et similia : cum etiam conjuges post copulam carnalem possunt votum continentiae emittere: et si emiserint, tenentur observare. Et sic ista desponsatio est possibilis et utilis.
Fuit autem utilis ad multa. Primo, ut matrimonium bonum esse ostendatur.
Secundo, ut Domina omnium bonorum et mater nullo bono privaretur. Tertio, ut hostis fallatur. Quarto, ut testis castitatis ejus haberetur. Quinto, ut origo Dominae describatur: quia non consuevit Scriptura foeminas sig. enealogizare. Sexto, ut ab infamia servetur . Septimo, ut poena caveatur. Octavo, ut persecutio a Christo tollatur. Nono, ut Filius procuretur. Decimo, ut Dominae serviatur. Undecimo, ut spirituale matrimonium significetur. Duodecimo, ut parentes spirituales ostendantur. Decimo tertio, ut humilitas virginitati conjungeretur. Decimo quarto, ut occasio incuriae famae virginibus tollatur, Decimo quinto, ut Filii sui humilitas et charitas ostendatur, qui potius voluit fabri filius reputari, quam matrem infamari. Decimo sexto, ut matris dignitas humilitati societur, ut quanto major fit in omnibus., tanto fiat humilior, ut sit mater Dei et uxor fabri.
Quod autem objicitur de simulatione, dicendum quod duplex est simulatio, scilicet deceptionis, ut in hypocritis : et simulatio humilitatis sive humiliationis, qua quis non solum vult mansuetus, vel etiam humilis reputari, sed etiam vilis praedicari. Primam simulationem effugit Spiritus sanctus, secundam inhabitat. Unde Isaias : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum ei contritum spiritu , etc.
Quod etiam objicitur, quod matrimonium debet esse causa prolis, vel causa vitandae fornicationis. Dicimus, quod hoc intelligendum est de matrimonio per carnalem copulam consummato. Istius autem matrimonii fuerunt causae, quae jam dictae sunt.