REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum peccatum Angeli, nempe illum actum inordinatum amicitia, de quo supra, non fuisse specialem superbiam, quia haec est immoderatus appetitus excellentiae, qui cum sit concupiscentiae actus, supponit inordinatum actum amicitiae ; dicitur tamen superbia, vel praesumptio interpretative, vel virtualiter, quia hus gignit. Et sic solvi possunt Patrum loca, quaiudo dicunt primum peccatum Angeli esse superbiam. Vide Schol. in Oxon. hic d. 14. Ille ergo primus inordinatus amor Angeli erga se, videtur debere reduci ad peccatum luxuriae, quia non oportet omnia peccata formaliter conlineriin numero septenario mortalium. Vide Schol. ibid. num. 16.
Tertium patet ex praecedentibus, quia secundum ordinem volendi est ordo nolendi, quia sicut primo fuit amor sui usque ad contemptum Dei, deinde immoderata affectio commodi, sic primo est nolitio respectu oppositi primo voliti, et secundo respectu secundi noliti.
Quartum principale declaro, sub quo genere peccati mortalis fuit primum peccatum. Nec enim actus primus deordinatus, nec secundus est formaliter superbia, quia ejusdem generis videntur esse immoderatus amor sui et proximi, sed nullus dicitur formaliter superbus ex immoderato amore proximi ; igitur nec ex immoderato amore sui.
Secundo ad idem, appetitus excellentiae non potuit esse primum peccatum, quia si sic, vel fuit appetitus excellentiae in opinione, sicut appetentes vanam gloriam appetunt reputari magni plus quam existere, et non reputari ; vel appetitus excellentiae in se, et ad se, ut prius argumentatum est. Prius enim diligitur aliquid in se, et ad se, quam ad alterum. Non primo modo, quia ista excellentia in opinione minus valet quam propria, quam possidebat. Nec secuudo modo, quod vellet suam naturam esse nobiliorem quam est, et suum esse nobilius, quia prius diligit quis se, quam concupiscat alterum sibi. Nunc autem impossibile esset quod natura sua esset nobilior, vel quod esse suum esset nobilius quam fuit ; et non oportet quod primus actus, in quo peccavit, fuisset respectu illius, quod sibi fuit impossibile.
Dicitur, praesumptio fuit primum peccatum, plus enim sibi complacebat in sua natura quam debuit. Et secundum Augustinum 14. de Trin. 13. Sibi placens est superbus ; igitur superbia fuit primum peccatum. Dico, quod superbia sibi infuit, et praesumptio, quia omnis inobediens praesumit, et interpretative praesumit de Deo ; sed concupiscentia, quia concupivit sibi beatitudinem ultra id quod debuit, non fuit superbia specialis, sed concupivit hoc ut sibi delectabile: igitur in neutro actu fuit formaliter superbia specialis, nisi interpretative.
Et ad rationes alias pro hac opinione facias, dico, quod non omnia peccata mortalia sunt formaliter aliquod istorum septem mortalium, quae communiter numerantur, sive accipiantur peccata capitalia, ut sunt contra decem praecepta Decalogi, sive ut sunt contra septem virtutes, quatuor cardinales et tres TheoIogieas, distinguendo privationem secundum habitus, quia infidelitas et desperatio non continentur formaliter sub aliquo septem capitalium, ideo capitalia non continent omnia. Unde desiderium immoderatum de speculatione conclusionis Geometricae potest esse peccatum mortale, et tamen non continetur formaliter in aliquo istorum septem. Tamen maxime convenit cum luxuria primum peccatum Angeli, amando se immoderate amore amicitiae, et in secundo actu concupiscendo immoderate sibi beatitudinem simpliciter plus convenit cum luxuria, quam cum alio capitali, ratione delectationis.
Ad primum principale, cum dicitur milium omnis peccati superbia, verum est in generali, quia omne peccatum est in obedientia, non autem verum est de superbia speciali. Vel potest dici, quod initium omnis peccati in hominibus est superbia Daemonis ; ipse enim invidet, et vellet ut homo non veniret ad statum, a quo ipse abjectus est, et sic est initium peccati in hominibus.
Ad aliud, concedo quod vitium elationis sit maximum in Daemonibus, non tamen propter hoc sequitur quod illud sit maximum peccatum in eis, sicut humilitas maxima fuit in Christo, et tamen non fuit virtus maxima in eo ; charitas enim multo major fuit.
Ad aliud de Canonica Joannis, dico quod proprie in mundo, hoc est in hominibus, omne peccatum, vel est concupiscentia carnis, etc. non autem in Angetis.
Ad aliud, concedo quod peccaverunt peccato superbiae, et multis peccatis secundum speciem, non simul , sed non primo peccaverunt superbia. Et cum dicitur, igitur potuerunt paenitere, verum est quamdiu erant in via, quia impossibile est quod peccassent, nisi quamdiu erant paenitivi ; sed in termino fuit peccatum eorum irremediabile, et in via irremedialum, quia perslitcrunt in mala voluntate.
Ad primam rationem ad oppositum potest dici, (si quis vellet sustinere) quod superbia est primum illorum peccatum, concedo quod superbia non est maximum peccatu m. Unde si odium Dei non est possibile alicui naturae, tunc oportet, dicere quod odire Deum non est maximum peccatum, sicut diligere Deum optimus actus. Nec oportet primum peccatum esse maximum, quia a levioribus potest quis incipere procedendo ad graviora. Ad secundam probationem, concedo quod justitia est superior quam humilitas.
Ad secundam rationem de superbia in parte irascibili, primum actum deordinatum Angeli non fuisse actum, nec passionem partis irascibilis, sed potius concupiscibilis. Si enim ad concupiscibilem spectat concupiscere bonum amato, ejus etiam est amare bonum amatum, cui concupiscit illud bonum. Angelus: autem inordinate amavit se, et concupivit sibi summam beatitudinem.
Ad aliud, concedo,quod appetitus excellentiae non fuit peccatum Angeli.
Ad aliud, dico quod licet non appetebant dominium super alios primo, tamen amabant se amore amicitiae plusquam debebant, et appetebant commodum sibi immoderate.