Theophylactus. Ostensa superius nequitia Pharisaeorum christum tentantium, nunc ostenditur multa fides turbarum, quae tantum manuum impositione putabant christum benedicere parvulos quos illi offerebant; unde dicitur et offerebant illi parvulos, ut tangeret eos. Chrysostomus in Matth.. Sed discipuli prohibebant offerentes, propter christi dignitatem; et hoc est quod subditur discipuli autem comminabantur offerentibus.
Salvator autem erudiens discipulos sapere moderata et tumorem conculcare mundanum, accipit pueros, et eis praenuntiat regnum dei; unde sequitur et dixit illis: sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos. Origenes in Matth..
Si quis ergo eorum qui doctrinam ecclesiasticam profitentur, videat aliquem offerentem quosdam stultos mundi et ignobiles et infirmos qui propter hoc appellati sunt pueri et infantes, non prohibeat quasi sine iudicio facientem eum qui offert tales salvatori. Post hoc exhortatur discipulos suos iam viros constitutos condescendere utilitatibus puerorum, ut fiant pueris quasi pueri, ut pueros lucrentur. Nam et ipse cum in forma dei esset, humilians se factus est puer; unde subdit talium est enim regnum dei. Chrysostomus in Matth..
Etenim ab omnibus passionibus pura existit anima pueri: propter hoc oportet ut haec ex voluntate operemur quae pueri habent per naturam. Theophylactus.
Unde non dixit: horum est regnum dei; sed talium, scilicet habentium ex studio et labore innocentiam et simplicitatem quam habent pueri ex natura. Puer enim non odit, neque malitiose aliquid operatur, neque verberatus a matre discedit; sed etsi eum vilibus induat vestimentis, praefert ea regalibus indumentis: sic et ille qui vivit secundum virtutem ecclesiae matris suae, nihil huic praehonorat, neque etiam reginam multorum voluptatem; unde et dominus subdit amen dico vobis: quisquis non receperit regnum dei velut parvulus, non intrabit in illud. Beda. Idest, nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, sicut parvulus habet, regnum caelorum non poteritis intrare. Aliter. Regnum dei, idest doctrinam evangelii, sicut parvulus, recipere iubemur: quia quomodo parvulus in discendo non contradicit doctoribus, neque rationes, et verba componit eis resistens; sed fideliter suscipit quae docent, et cum metu obtemperat, et discit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine ulla contradictione verbum domini suscipere debemus.
Sequitur et complexans eos, et imponens manus super illos benedicebat eos.
Chrysostomus. Bene autem amplexatur eos ad benedictionem tamquam in proprium sinum elevans, propitiatus facturam suam ab eo cadentem ab initio, et divisam. Imponit autem parvulis manus, docens divinae virtutis operationem. Et quidem secundum consuetudinem aliorum manus imponit; sed non secundum consuetudinem operatur: deus enim existens, humanum modum servabat tamquam verus homo factus. Beda. Complexus etiam benedixit parvulos, ut humiles spiritu sua benedictione, et gratia, et dilectione dignos esse significet.