Quod idem pontifex in totam ecclesiam christi universalem praelationem habet.
Ostenditur etiam, quod praedictus christi vicarius in totam ecclesiam christi universalem praelationem obtineat.
Legitur enim in chalcedonensi Concilio, quod tota synodus acclamavit leoni Papae: leo sanctissimus, apostolicus et oecumenicus idest universalis, patriarcha per multos annos vivat. Et chrysostomus super Matth.: filius, quae patris est et ipsius filii, potestatem Petro ubique terrarum concessit, et homini mortali omnium quae in caelo sunt, dedit auctoritatem, dando eidem claves ad hoc ut ecclesiam ubique terrarum amplificet. Et super iohannem in omelia LXXXV: Iacobum localiter in loco terminat, Petrum autem totius orbis ordinat magistrum et doctorem.
Idem super actus apostolorum: Petrus a filio super omnes quae filii sunt, potestatem accepit, non ut Moyses in gente una, sed in universo orbe. Hoc etiam trahitur ex auctoritate sacrae Scripturae; nam Petro indistincte oves suas christus commisit, dicens, Ioan. Ult.: pasce oves meas; et Ioan. X, 16: ut sit unum ovile et unus pastor.