Superius, dionysius exposuit divina nomina quibus signantur perfectiones procedentes a deo in creaturas. Unaquaeque enim res appetit suam perfectionem, quam a deo participat et amat eam et cum adepta eam fuerit, quiescit appetitus eius, in qua quiete consistit quies et ratio pacis. Et ideo in hoc capitulo dionysius de pace divina determinat et etiam de ipsis perfectionibus procedentibus a deo in creaturas, secundum quod in abstracto considerantur: esse enim in abstracto consideratum dicitur per se esse et similiter de aliis. Et haec duo apparent in titulo.
Dividitur ergo capitulum istud in duas partes: in prima, determinat de divina pace; in secunda, de perfectionibus a deo procedentibus, secundum quod per se in abstracto considerantur; ibi: sed quoniam...p prima autem pars dividitur in duas: in prima, determinat de pace secundum quod pertinet ad divinam naturam; in secunda, secundum quod pertinet ad christi incarnationem; ibi: quid dicat...p circa primum, duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo, exequitur; ibi: ipsa enim...p est autem considerandum quod proprie aliquid habere pacem dicitur in seipso, ex eo quod quiescit appetitus eius in proprio bono adepto; quod quidem contingit, cum non est aliquid repugnans quod talem quietem impediat neque interius neque exterius. Sic ergo pacem aliquid habere dicitur ad seipsum et ad alia ex quadam unione qua omnis repugnantia excluditur: quae quidem unio in nomine congregationis hic intelligitur, cum dicit quod debemus laudare pacem divinam, quae est principalis congregationis causa. Hanc inquam divinam pacem secundum quod in se est quia laudare non sufficimus, oportet quod laudemus eam hymnis pacificis, idest laudibus sumptis ex hoc quod pacem in rebus facit.
Deinde, cum dicit: ipsa enim... Exequitur propositum: et primo, determinat veritatem; secundo, excludit obiectiones; ibi: quomodo autem...p circa primum, duo facit: primo, ostendit causalitatem divinae pacis in communi; secundo, exponit eam in speciali; ibi: igitur...p circa primum, duo facit: primo ostendit quid divina pax faciat in rebus; secundo, qualiter hoc diversimode faciat in diversis; ibi: participatione...p circa primum, duo facit: primo, ostendit causalitatem effectivam divinae pacis; secundo, quomodo est causa finalis; ibi: propter quod...p quia vero, recte, nomen pacis magis frequentatur in rationalibus creaturis, in quibus manifestius ratio pacis invenitur, ex eis considerandum est quid proprie sit pax et in quo ratio pacis consistat: hoc enim est quod divina pax effective in rebus producit.
Dicuntur autem aliqui homines habere pacem, quando voluntates eorum concordant in uno: sic enim unus alteri non adversatur.
Quod autem multi concordant in unum, contingit ex hoc quod in aliquo uno communicant: puta, qui communicant in una civitate, concordant ad bonum commune civitatis et simile patet in aliis. Sic igitur ad rationem pacis, duo concurrunt: primo quidem, quod aliqua sint unita; secundo, quod concordent ad unum; et secundum hoc, etiam pax in rebus naturalibus dicitur.
Et ideo dionysius dicit quod divina pax est unitiva omnium, quantum ad primum, inquantum scilicet facit omnia communicare in uno; et iterum, generativa, quantum ad primam institutionem et operativa, quantum ad gubernationem, consensus et connaturalitatis universorum: ut consensus referatur ad concordiam voluntatum; connaturalitas, ad concordiam naturalium appetituum.
Ubi considerandum est quod etsi aliqua discordent quantum ad fines proprios, omnia tamen concordant in appetitu finis ultimi.
Deinde, cum dicit: propter quod... Ostendit quomodo divina pax est causa finalis omnium rerum. Est autem naturale cuilibet rei ut unitatem desideret, sicut et esse et bonum; quia per divisionem res deficit et corrumpitur et bonitas rei minoratur.
Et quia divina pax causat unitatem in rebus, ideo concludit quod omnia suo modo desiderant divinam pacem, inquantum etiam est omnium unitiva; et hoc est quod dicit: divisibilem ipsorum multitudinem convertentem ad totam unitatem quia scilicet ea quae sunt in se divisa, in toto adunantur, inquantum sunt partes universi; et similiter, inquantum sicut supra dixit est generativa et operativa consensus et connaturalitatis, cui respondet quod hic subditur: et naturale rei bellum, unientem ad conformem cohabitationem; ea enim quae naturaliter se invicem impugnant, propter contrarietatem quam habent in propriis naturis, concordant in ordine universi, secundum quem, quodammodo uniuntur atque cohabitant in mundo; et hoc est ex participatione divinae pacis quae, inquantum ab omnibus desideratur, habet rationem finis.
Deinde, cum dicit: participatione...
Ostendit quomodo praedicta, divina pax efficiat in diversis: et primo, quomodo in supremis creaturis; secundo, quomodo, in inferioribus ibi: et subiecta...; tertio, quomodo communiter in omnibus, ostendens modum praedictorum; ibi: quae simpliciter...p est autem considerandum quod sicut alias perfectiones a deo procedentes, ita istas abundantius aliis supremae creaturae participant ut per eas possint quodammodo ad infimas derivari. Supremas ergo creaturas dicit esse digniores de numero congregativarum virtutum, quia scilicet in tanta abundantia congregationi divinae pacis participant, ut etiam aliarum congregativae sint.
Harum enim virtutum unaquaeque, per participationem divinae pacis triplicem unionem habet: una quidem est ad seipsas, secundum quod unaquaeque earum, secundum se, est aliquod unum. Alia vero unio est secundum quod una unitur ad aliam, in ordine vere unius. Tertia vero unio est secundum quam uniuntur ad unum principium pacis omnium rerum, idest ad deum.
Et sicut ipsae tripliciter uniuntur, ita tripliciter uniunt ea quae eis subduntur; et hoc est quod dicit: et subiecta uniunt, unumquodque scilicet eorum ad seipsum et ea ad invicem et omnia ad unam causam et ad perfectum principium pacis omnium, scilicet deum in quem, sicut in ultimum finem et primam causam, omnia reducuntur.
Deinde, cum dicit: quae simpliciter... Ostendit quid divina pax faciat communiter in omnibus; et dicit quod prima causa pacis omnibus supervenit simpliciter quia, licet diversa sint in quibus operatur, tamen ex parte operantis non est aliqua diversitas nec in operatione nec in modo operandi.
Ostendit autem quod supervenit rebus et ad conservandam unitatem pacis et ad instituendam. Unitas autem pacis in tranquillitate ordinis consistit, ut Augustinus dicit, XIX de Civit. Dei, ad quam quidem tranquillitatem ordinis, tria requiruntur: primo quidem ut ab invicem distinguantur: non enim potest esse ordo nisi distinctorum; et ideo dicit quod omnia diffinit. Secundo, necesse est ad tranquillitatem ordinis ut rerum distinctarum nulla exeat limitem suae naturae; et ad hoc pertinet quod dicit: terminat. Tertio, requiritur quod haec diffinitio et terminatio stabiliatur; et ad hoc pertinet quod dicit: et firmat; alioquin si rerum diffinitio et terminatio non esset firma, sed una res a termino suo egrediens, alterius fines invaderet, confunderetur ordo rerum et sic non esset tranquillitas ordinis.
Dicit autem quod omnia diffinit et terminat et firmat, sicut quibusdam vectibus conclusivis diversorum, utens similitudine sensibilium rerum: consuetum est enim, si multae tabulae eriguntur secundum aliquem ordinem, ut quidam vectes inserantur quibus erectae tabulae firmentur; ita rerum distinctio et terminatio, perfectionibus et virtutibus rebus a deo inditis, quasi quibusdam vectibus rerum distinctarum, firmatur.
Modum autem firmationis, qui pertinet ad conservationem pacis, manifestat subdens: et non sinit divisa effundi ad interminatum et infinitum, inordinata et non collocata et deserta a deo facta et ab unitione sui ipsorum exeuntia et in se invicem omni mixtione conspersa; et dicit quod deus non permittit res distinctas effundi ad interminatum et infinitum, ut scilicet operationes et transmutationes rerum non tendant in aliquem certum terminum et finem, quasi sint inordinata et non collocata, idest firmata in aliquo principio conservante. Ista autem effusio in infinitum opponeretur unitioni rerum triplici, quam supra dixit fieri in rebus per participationem divinae pacis.
Tolleretur enim unio ad primum principium non perveniendum et quantum ad hoc dicit: et deserta a deo facta; tolleretur et unio rei ad seipsam et quantum ad hoc dicit: et exeuntia ab unitione sui ipsorum; tolleretur et ordinata unitio unius ad alterum et quantum ad hoc dicit: et in se invicem omni mixtione conspersa per quamdam confusionem rerum ad invicem, si ad infinitum effundi sinerentur.