Hic accusat peccatum ejus, et primo quantum ad opprobriorum irrogationem: audisti opprobrium; quasi dicat: non indiget probatione. Dan. 9: jerusalem, et populus tuus opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Secundo quantum ad comminationes, labia insurgentium. Psal. 37: qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates.
Tertio quantum ad irrisionem et insultationem: sessionem, quia sedent in Concilio ad me destruendum, resurrectionem, exaltationem, Psalmus eorum, quia de me irrisoria cantica faciunt.
Et possunt omnia haec intelligi in persona prophetae, vel in persona populi, ut prius dictum est. Job 30: nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum illis in proverbium. Psal. 68: in me psallebant qui bibebant vinum.